previous section
no next

Libro II

1

Sentio tamen adhuc aliquid deesse, et video nunc etiam quid expectes: rem suapte natura validam exemplis armari. Longa est historia qui philosophi aut poete, quo se se altius attollerent, primum pedem in solitudine posuerunt; nam de sanctis et vulgatior et notior et longior, qui urbes spontaneo damnantes exilio, sacra sui presentia solitudinem illustrarunt. De quibus, si exactius loqui velim, non possum non inculcare notissima; etenim hac in parte quid incognitum est tibi? Illud ne expectaveris, ut transcribam tibi, quas vocant patrum vitas. Quem libri titulum sumpsisse nostros a Marco Varrone arbitror, qui et ipse de vitis patrum scripserat, sed alio quodam modo, non tam inflammandis devotione animis quam notitie rerum studens. Non dicam qua in spelunca sexaginta annos latuit Dorotheus; ut pater Amon, coniuge dimissa que secum continentia virginali diu vixerat, solus reliquum vite tempus in deserto Nitrie montis habitans, novissime felicem Deo animam reddidit, quam, comitantibus et gaudentibus angelis, ad celum euntem tredecim inde dierum spatio semotus Antonius vidit. Non referam qualem eodem in monte vitam duxerit, aut Pambo ille, qui cautis in responsionibus a nonnullis scriptoribus ipsi quoque non tantum comparatur Antonio sed prefertur, aut discipulus eius, unus ex multis, Amonius, quem dum studium ac notitia literarum sacrarum clarum faceret, proptereaque per vim in epyscopum peteretur, fugere aliter non valens captumque se cernens, ne solitudine privaretur, aurem sibi presecuit, sic saltem pontificio futurus inhabilis, cum nec ea quidem arte proficeret, minatus urgentibus, si perstarent, linguam se propter quam ea sibi importunitas fieret abscissurum. Non loquar felices solitudines utriusque Macharii, in quibus mirabilium patratores operum, alter ad nonagesimum, alter ad centesimum vite annum venit. Non attingam qualiter Moyses quidam Ethiops de latrone factus est presbiter, solitarius Cristi servus. Qualiter Arsenius e senatore glorioso maximus et Cristi amator et suimet contemptor evaserit. Ad quem est illa vox celestis: «Fuge homines et salvaberis»; et illa: «Arseni, fuge, tace, et quiesce». Qualiter Paulus Simplex, cognomen nactus ex moribus, dum convictum fugiens uxoris adultere, solitudinem petiisset, in tantam familiaritatem Cristique gratiam venit, ut spirituum principem impurorum, quem a se pelli non posse Antonius fateretur, ille de obsesso pectore purissima quidem et efficacissima prece depelleret. Non exponam quas tentationes corporis atque animi solitarii senes vicerint Pachomius ac Stephanus; non inquiram quo consilio Paphnutius tres Dei amicos ex urbibus ad deserta perduxit, quasi ad tutiorem et Deo propinquiorem locum; qua virtutis admiratione monachorum turbas in solitudinem traxit Helpidius; qua caritate Serapion bis se hominum servum fecit, ut dominos suos peccati servitio liberaret. Non narrabo pietatem dyaconi Effren, Pioris constantiam, sudores Adolii, misericordem Innocentii severitatem, Evagrii industriam ac labores; non scrutabor qua in solitudine Malcus immitis domini gregem pavit, quo in specu simulata cum coniuge latuit et, leena pro trepidis decertante, furorem heri persequentis evasit. Non ostendam qua Iohannes Egitius virtute claruerit, quantaque prescientia futurorum, a quo tam longe posito Theodosius imperator anceps animi responsa deposceret, et consilio solitarii pauperis armatus, pia sed maxima et incredibilia bella conficeret. A quo alter quoque licet inferior dux romanus, gravi Ethiopum incursu infinitaque multitudine atque aliquot infaustis congressibus exterritus, cum prelium detrectaret et in eo statu non per internuntios, sed presens ipse virum Dei pro consilio adiisset, ad spem certe victorie erectus, prefixa etiam pugne die, quodque et victor hostiles predas ageret, et suorum res prereptas ab hoste reveheret, et imperatoris sui gratiam mereretur, ivit iam securus, pugnavit, stravit hostem, spolia retulit, gratiam est adeptus. Cui viro tam sancto, tamque venturi prescio, siquid de presentibus et expertis creditur, accipe quid hic idem de solitudine senserit: nequid enim me proposito faventem immutasse quisquam credat, ipsa eius verba subscripsi, ab his relata qui ex ore loquentis acceperant. «Multum» inquit «prodest secretior habitatio et solitaria conversatio». Et iterum «Ad effugienda pericula» inquit «vel lapsum et conquirendam Dei gratiam, atque ipsius divinitatis evidentiorem notitiam capiendam, plurimum prodest secretior conversatio et heremi interioris habitatio». Utque quod verbo docebat facto probasse eum scias, ipse Ieronimus, horum que inserui verborum scriptor, «hunc Iohannem» inquit «vidimus in Thebaidis partibus in heremo, que adiacet civitati Lygo, in rupe quadam montis ardui commanentem: ascensus ad eum difficilis, aditus monasterii eius obstructus et clausus, ita ut a quadragesimo etatis anno usque ad nonagesimum, quem tunc gerebat cum eum vidimus, monasterium eius nullus intraverit; advenientibus vero per fenestram se videndum prebebat». Non describam habitaculum Helie monachi, prope cuntis mirabilius, ut desertum horrendum, ut solitudo vastissima et nullis equanda sermonibus, ut spelunca scrupea, ut asper ad illam et angustus trames, quique vel suspensos pedes lederet, vel intentos adeuntium oculos frustraretur, ut illic corpore tremulus, sed animo constans, senex ex centum ac decem annis quos habebat etatis, totos septuaginta transegerat. Cogitabis autem per te ipsum, quantus et hic solitarie vite magister esse potuerit, qui tantum in eo studio tamque continuum tempus exegisset, cum nostri homines ambitionem et avaritie studium, ne dicam popinas urbium ac tabernas et lupanaria, reliquisse vel triduo grande supplicium opinentur. Non in medium traham Eutichianum illum, circa Olimpum Bithinie degentem, et celesti gratia et terrena principis amicitia insignem; non Theonem mitem ac modestum hominem et iuramenti expertem et mendacii inscium, et triginta annorum iugi silentio in summa omnium fere literarum eruditione mirabilem; non Thebaidis incolam Apollinem, qui quadraginta annis in intima solitudine abditus, nec sic latuit, miraculorum fulgore tandem proditus; non Beniamin senem ydropicum, morbo clarum, et cum interim egrotantes sibi adductos eximie curaret, de sua enormi licet egritudine non curantem, solantemque alios atque orantem ut pro anima orarent sua non pro corpore; addito verbo illo memorabili: «Corpus enim hoc» aiebat «et dum sanum esset, nichil michi profuit». Non Epiphanium quem famosum prius heremicolam, solitudo epyscopum Cypro dedit; non seu Afratem inopem ac pannosum seniculum, quem pietas fideique zelus e speluncis in urbes medias eduxit, imperatori impio responsurum premordaciter atque acriter; seu Isaac monachum, illius impietatem divini comminatione iudicii retundentem; seu Macedonium iugi silvestris habitatorem, virum infinite simplicitatis atque constantie, ad frenandum pii quidem sed irati principis impetum montis e vertice descendentem. Non Acepsenam sexaginta annis in cella reconditum, semper tacitum, nulli visum. Non Ceumatium aut Didimum, ambos cecos illustres, et videntium ac piorum omne munus implentes, alterum vero insuper et literis clarum; non denique innumerabiles alios, quorum vel nomina non capiunt libri.

Postremo ut summa etiam, quia pervulgata erant, omisisse me noveris, non insistam eloqui ut adhuc inhospitam ac pene solis heremum notam feris, orientalium atque orientium monachorum princeps, Antonius penetravit; ut, crebrescente fama nominis et ad gratiam sanitatum turbis egrorum confluentibus, tedio affectus, et metuens ne tanta illa celebritas aut sibi inanis glorie, aut alicui erroris et false cuiuspiam de se opinionis materia esse posset, dum paucis panibus pro viatico assumptis, ad ripam fluminis sederet fugam cogitans, vox ad eum de celo facta est. Quenam vero vox? Illa forsitan: «Fuge solitudinem, urbes cole; locus hic tedii, ille gaudii locus et quietis; Alexandriam pete, in patriam tuam redi»? Et non potius illa vox fuit: «Si quiescere cupis, Antoni, vade nunc ad interius desertum»? Cui mox obtemperans, oblato divinitus viarum duce, profectus est. Ut in deserto manens, et semper in acie armatus, omnes demonum vicit insultus; ut philosophia mundique sapientia, tumidum nomen, ab humili et illiterato seniculo validissimis atque clarissimis rationibus confutata atque calcata est. Ut eum romani imperatores, miraculo fame eius illecti, familiaribus ad illum epystolis quasi patrem venerati et, quod responso dignati essent, vehementissime sunt gavisi. Ut tot iam spiritalibus bellis victor, tot invisibilium hostium exercitibus triumphatis, cum ad nonagesimum vite annum pervenisset et, nullo uspiam apparente hominum, se iam solum heremicolam cogitaret, multo vetustiorem atque remotiorem solitudinis incolam alterius, Paulum Thebeum, querere admonitus revelatione nocturna, paruit: quesivit, invenit, horrificis in itinere primum monstris inventis. Ut congressis tandem et post longum silentium collocutis, ad ripam fontis exigui et veteris umbram palme, secretissima in spelunca, missus e celo panis unus duobus Cristi fortissimis veteranis, multo ieiunio exhaustis, abunde suffecerit. Denique ut paucis post diebus mestus animi multisque cum fletibus hospes Paulum sepelivit, in effodienda humo leonum unguibus insueto pietatis officio adiutus. Ad summam, qualiter in desertis latitans, et in tantum omnis glorie fugitans ut sepulturam quoque suam vellet absconditam, nequa vel gelidum cinerem mundani favoris aura contingeret, adeo nobilitatus et gloriosus effectus est, ut Cristus homunculum suum egiptiace solitudinis latebris abditum, et, ut ipsius Athanasii heredis atque historici sui verbis utar, «alio pene orbe celatum, Africe, Hispanie, Gallie, Italie, Illirico, ipsi etiam que urbium caput est Rome, ut in exordio promiserat», demonstrarit. Non exequar ut in solitudinem quoque fugit Hilarion, Antonii virtutum nobilis emulus, fama viri primum, mox bimestri observatione vite eius ac monitis presentique concitus exemplo, ubi ab adolescentia in senium perseverans, brume primum et estatis intemperiem angusto tuguriolo, post autem cella nichil augustiore neque tam domus quam sepulchri speciem habente, submovit. Ut inde dum, ad viri nomen turbis coeuntibus et solitudine una multarum urbium inquieta negotiis, fugam meditaretur, re cognita, decem et eo amplius hominum milia iter eius impediere. Quo dolore cum inedia pene consumptus esset, populo patiente sed dolente et prosequente, tandem abiit in profundissimas solitudines, et ad Antonii locum, qui paulo ante tanto vacuus habitatore remanserat, perveniens atque ibi discipulis eius inventis — auditu flebile, pium dictu — avidissime cunta perquirens, ortulum eius et lectulum unde ad celum felix ille conscenderat invisit, atque in eo dulci quadam tanti viri memoria procubuit, ipsum recenti velut Antonii accubitu calentem sepe complectens atque deosculans, quodque non tam lectione quam opinione fretus addiderim, alienum stratum suis lacrimis rigans. Ut inde alias atque alias solitudines petens, quod exoptatam sibi invidens quietem semper eum sua fama precurreret, interdum etiam ad barbaras nationes clam decreverit proficisci, ubi nec intellectus nec cognitus respiraret. Ut eadem fama nominis eum persequente, primo quidem in Siciliam navigarit, inde in Dalmatiam, postremo autem in Cyprum insulam suis moribus longe dissimilem, cuius tamen una rupes duro viri proposito conveniret, ubi locum nactus «terribilem valde», ut scriptoris preconisque sui Ieronimi verbum ponam, ac «semotum» substitit. Et ut, cuntis eum ne furtim dilaberetur observantibus, quod uno in loco diu illum non posse subsistere publice persuasum erat, ibidem laborum vite finem habuit, quem in terris imitatus fuerat ad celos secutus Antonium.

His igitur brevi admodum et succincta commemoratione preteritis, ut sic dicam, atque sepositis et reliquis silentio obrutis, quotquot sunt id genus, quibus sola heremus celum fuit in terris — que copiosa et amena et varia et penetrabilis atque ignea lectio est et que, preciose materie filum habens ac magnis texta ingeniis, natura pariter atque arte delectet —, aliquot exempla minus trita, per secretiores scripturarum recessus sparsa, recolligam.

2

Et ut a primis ordiar, Adam, publicus ille parens generis humani, quandiu solus fuit, nemo felicior; mox ut comitatus, nemo miserior: solus stetit, comitatus ruit; solus beate civis patrie, comitatus infelicis exilii peregrinus; solus in requie et gaudio, comitatus in laboribus et doloribus multis; denique solus immortalis fuerat, iunge sotiam, mortalis efficitur. Iam tunc clarum et insigne presagium, quid de societate feminea sperare posteritas deberet.

Sed ne in limine heream, magnus ille multarumque gentium pater Abraham, non in palatiis interque delitias urbanas, sed in tabernaculis inque convallibus collocutorem Deum meruit et promissa illa magnifica, que iugiter in nobis, extremis utinamque non pessimis hominum, implentur. Idem non in aula cortinis obsita et villis instrata crispantibus, sed in solo herbido et agresti, utque Geneseos textus habet in convalle, ut Iosephus ad Ilicem Mambre sedebat, quando dignus est habitus Dei angelos habere convivas. Neve quid forte aliud quam quod verba sonant suspicemur, non equidem sub auratis laquearibus tectorum, sed sub quercus umbra glandifere rurale convivium celebratum est. Et ille certe sanctissimus atque omni divino favore dignissimus vir fuit, tante obedientie ut, dum Dei iussis obsequitur, unigenito filio non parceret, ut reliqua laudum eius sileam, de quibus dicendi tempus forte aliud, alterque locus oportunior dabitur. Ex quibus omnibus minime mirum sit, si talem virum arctius est amplexa divinitas. Illud magnum, quod suo merito ancilla eius egiptia fugiens ab angelo revocata et, iterum in extremis posita atque desperans, rursus ab angelo recreata est. Et ut ad propositum spectet, alterum iuxta fontem aque, alterum subter unam arborem, utrunque certe in solitudine gestum est, ut ne id mirum sit infantem suum, quem fuge comitem gestabat, in solitudine servatum celestisque beneficii memorem, et ipsum post solitarium evasisse.

Quid hoc patre satus Isaac? quando sibi de terra longinqua fecunda uxor advecta est, quid putas agebat? erat forsan in foro, perorabat causas, exercebat iudicia, emebat aliquid aut vendebat, dabat mutuum vel poscebat, vel datum exigebat acceptumque solvebat? Nichil horum omnino. Quid igitur? «Deambulabat» inquit «eo tempore, per viam que ducit ad puteum, cuius nomen est viventis et videntis». Vere autem vivens et videns, hoc est in eternum vivens et videns omnia, non Sol, ut Ovidius et Apuleius dixerunt, sed creator solis et siderum rerumque omnium omnipotens Deus est, apud quem puteus, sive ut Psalmista loquitur, «fons vite» est: quo non dormiendo nec per invia gradiendo sed per viam deambulando pervenitur. Et sequitur: «Habitabat enim in terra australi, et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata iam die». Ubi similiter nichil est, quod misterio vacare putem: habitabat enim in terra australi, terra humili et devexa, et clara et etherei solis vicinitate prefervida. Et egressus erat: unde reris, nisi extra corporis sui domum? egressus, inquam, extra seipsum et miserie mortalis ergastulum, non ad infame otium sed ad meditandum. Nam que, oro, alia hominis vita est, aut quid aliud agens ab animalibus brutis differt? Preclare Cicero: «Docto viro» inquit «vivere est cogitare». In hanc rem, non urbem aliquam, non theatrum, sed agrum, locum prorsus ydoneum, insuper et inclinate diei commodissimum tempus elegerat. Nullus enim locus, nulla pars etatis aptior meditanti, quam et agrestis solitudo et, iuvenili fervore preterito relictisque, ut ita dixerim, a tergo meridianis horis, placatioris vite tranquillitas iam vergentis ad vesperam.

Quid huius etiam natus magnique nepos Abrahe, patriarcharum maximus Iacob, quando scalam illam celotenus erectam, ascendentesque et descendentes angelos, et innixum scale Dominum vidit? ubi fuisse illum opinamur, quam magna in urbe, quam pulcra domo, quam locuplete cubiculo? Erat ille non modo procul ab urbibus, sed etiam procul domo; ut enim ipsius Iosephi verba non mutem, «propter odium provincialium apud nullum quidem succedere voluit, sed sub divo iacebat, caput suum lapidibus subditis supponens». Eidem, gemina coniuge et natorum turba servisque et ancillis omnigenumque gregum possessione aucto in patriam remeanti, occursus affuit angelorum; sed ubinam, queso? Nunquid in urbibus quiescenti? Non; verum cepto itinere abeunti. Quo nondum peracto, eidem luctator ille nocturnus, unde novum sibi nomen inditum clarum mansit in posteris, non in urbis amphitheatro neque inter turbas hominum, sed dum remansisset solus in transitu torrentis apparuit.

3

Ubi erat ille familiarissimus Deo vir Moyses, quando legem colloquiumque Dei, quando salutem populi, memorabilemque victoriam, absens, solus et solis precum armis obtinuit? Nempe non in aliqua civitatum Syrie vel Egipti, sed in silvis et altissimi montis in vertice. In solitudine erat dum aquas amarissimas coegit ligni unius immissione dulcescere; dum prodigia illa fecit, que vix perlegere, ne dicam recensere, sufficimus. Idem certe immenso exercitui, in quo tam multi iniusti atque in Deum et in homines ingrati erant, non de solio aureo sed de solitudine horrida providit, et in summa inopia miram necessariarum rerum abundantiam procuravit; quando in castris coturnices ortigias affatim celo lapsas populus legit esuriens, et de rupe percussa dulcis aque copiam sitiens bibit; quando divinum illum atque incredibilem, et neque cupiditati neque parsimonie subiacentem cibum, non quidem in urbibus nec e foro cupidinario petitum, sed celitus destinatum, quadraginta annis habuit in deserto. Vides ut solitudo divinis beneficiis atque colloquiis et angelicis sit amica congressibus! Quo minus miror, ut preclare vite viri illius sic et gloriose morti solitudinem deputatam, dum ex hominibus migraturo, quod fratri eius iam antea acciderat, loquens Deus non in hanc aut illam urbem, sed «ascende in montem» inquit «et morere». Quod nobis in omni vite mortisque consilio, nisi fallor, summopere trutinandum est.

Quid singula replicem? Plena exemplorum sunt omnia. Ubi erat Helias, quando clarioribus portentis emicuit? Quando populis intra urbes fame pereuntibus illum iussu Dei in solitudine latitantem corvi pavere soliciti? Quando ex summo Carmeli montis, pronus humi, triennem siccitatem terras ac populos affligentem insperato imbre lenivit? quando octingentos et quinquaginta falsos prophetas, in eodem monte Carmeli Deo iudice sacrificio teste superatos, in torrente Cyson populo favente mactavit? Quam ob causam irate regine minis ac furori cedens, cum deserti latebram petiisset, sub umbra iuniperi consopitum excitavit angelus, et ut manducaret admonuit, non magni precii cibum sed tante virtutis, ut in fortitudine illius quadraginta dierum iter ac totidem noctium ieiunando perficeret. Quo peracto, vide ut in spelunca manens, dominico visitatus alloquio, reges inungere mittitur ac prophetas; ut in cacumine montis sedens, imperat inopinabili fiducia, ut ignis e celo descendat super quinquagenarios regios, et paretur statim; ut, scisso amne tactu pallii, Iordanem sicco pede pertransit, solitarium sanctum virum venerantibus elementis. Ubi, inquam, erat Helias dum hec ageret? Profecto in solitudine, unde tandem ad celum flammante vehiculo raptus est.

Ubi erat Heliseus, quando geminum rapti ducis consecutus est spiritum? Quando ferrum contra naturam et consuetudinem suam natans flenti restituit amico? quando tribus regibus totidemque regiis exercitibus, ne perirent siti, repleto sine ullis imbribus torrente subvenit? Priora quidem ad Iordanis ripam, tertium in deserto Ydumee contigit. Illud quesisse supervacuum: ubi erat dum, pallio magistri divisis aquis, per arentem Iordanis alveum solus retransiit, qui transierat comitatus? Ubi erant denique tot prophete, quando tam certis et tam presagis visionibus illustrati sunt? De quibus singillatim nunc agere longum est. Neque soli prophete, sed «filii etiam prophetarum, quos monachos», ut Ieronimus ait, «in Veteri legimus Testamento, edificabant sibi casulas prope fluenta Iordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis agrestibus victitabant».

Ipse quidem Ieremias silentio supprimendus non videtur, qui verbo etiam huic vite testimonium manifestum prebuit, ubi ait: «Bonum est cum silentio prestolari salutare Domini; bonum est viro cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua». Et quasi hec nisi in solitudine non fieri posse diffiniens, cum hec dixisset, adiecit: «Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se». En audio felicem patientiam expectantis; audio, libertate qualibet meliorem, dominici iugi tolerantiam; audio elevationem animi; audio quietem sessionis et non semel sed in principio positum et in fine silentium; cunta tamen audio intra unam solitudinem contineri. O vere vita pacifica celestique simillima! O vita melior super vitas, vita laborum vacua bonorumque tantorum capax, ubi expectatur salus, suave iugum Domini portatur, tacetur et sedetur, et sedendo consurgitur. Vita salutaris hominibus, formidabilis et invisa demonibus — quod nisi ita esset, haudquaquam id vite genus ingressos tam multis et tam variis temptationum generibus infestarent. Vita reformatrix anime, reparatrix morum, innovatrix affectuum, lotrix sordium, purgatrix scelerum, conciliatrix Dei et hominum, ruinarum innumerabilium instauratrix. Vita contemptrix corporum, cultrix ingeniorum, moderatrix precipitum, torpentium excitatrix, appetituum genitrix nobilium, alma virtutum nutrix, vitiorum domitrix peremptrixque; palestra luctantium, arena currentium, campus pugnantium, arcus triumphantium, bibliotheca legentium, cella meditantium, penetrale orantium, mons contemplantium, et quid dicam, nisi simul omnia? Vita felix et ad omne bonum opus aptissima, vita philosophica, poetica, sancta, prophetica; vita non immerito singularis dicta et, si dicere audeam quod sentio, vita tam singularis ut ea sola vera vita sit, reliquis omnibus conveniat quod ait Cicero et Ciceronem secutus Augustinus, quod hec nostra que dicitur vita mors est. Vita demum nisi expertis incognita et ut habenti peramabilis, sic superoptabilis non habenti.

Quod non ignorabat Ieremias idem, quo duce ad hec eiusdem vite preconia premissis accumulanda pervenimus, dum in illa calamitate publica pias simul lacrimas et lacrimis oportunam solitudinem exoptabat. «Quid dabit» inquit «capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum?». Sciensque fontem hunc non in urbibus aut in turbis nitidum scaturire, subsecutus adiunxit: «Quis dabit michi in solitudine diversorium viatorum?». Cogitatu perfacile est quid nobis expediat, quando vir ubilibet Deo proximus, Deo plenus, ad honestum illud seque dignum officium, hoc est ad lugendum interfectos populi sui, quasi unam sine altera non speraret, simul utranque poscebat solitudinem et pietatem. Ubi illud minime negligendum rear quod, cum in solitudine diversorium optasset, addidit: «Et derelinquam» inquit «populum meum et recedam ab eis, quia omnes adulteri sunt, cetus prevaricatorum» et reliqua deinceps que cogitare, ne dicam loqui, horret animus, tam proprie nostris hodie conveniunt populis, tam parum, imo vero tam nichil est fidei, nichil veri uspiam, nichil tuti, nichil denique vel humani, cum dicantur homines et effigie sint humana: ut et michi vel sola, certe vel maxima atque iustissima, percolende solitudinis et declinandarum urbium causa sit.

4

Ne forte autem vetustatis reverentia vel immemor recentium vel contemptor appaream, latuit in Soractis monte Silvester, divitum primus ille pontificum, et locum moribus et loco consonum nomen habens. Atqui, nisi audire verum pudet, e solitudine humili et inculta opes iste, bone utinam, quas modo vix urbes capiunt, fluxere. Hinc calceus auratus, hinc eburneus scipio pastoralis in morem baculi recurvus, sub urbano cultu rustice memor originis, hinc clamis coloribus inardescens, hinc stellatum dyadema carbunculis, hinc niveus sonipes, tronus aureus purpureumque verendi capitis umbraculum; hinc denique totus habitus triumphalis, totus hic, ut dicitur, militantis sed et late iam regnantis ecclesie status, quem e silvis egressum stupent reges, et quem qui diligenter inspexerit, nescio an solitudinem tante venerationis initium venerabilem negaturus sit. Sed progredior.

Ambrosius, apud Mediolanum, magni populi curam Deo volente ac cogente sortitus, etsi, tam necessarii debiti tantique sibi conscius officii, continue solitariam vitam degere non auderet, quotiens tamen et quibus potuit modis quid optaret ostendit. Habitavit, ut nunc est ambitus murorum, in extremo civitatis angulo, ubi adhuc sacrum corpus habitat et ab eodem fundata sacra domus stat, summa devotione percelebris et magnis populi frequentata concursibus; tunc quantum certis indiciis intelligi datur longe semotus penitusque solitarius locus erat. Ad hec quotiens epyscopalibus curis liber ac laboribus relaxatus, quos in pellendis Arrianis ab ecclesia graves diuturnosque pertulit, aliquantisper se negotiis subtrahere furarique poterat, in secretiorem solitudinem se conferre sanctissimus vir solebat. Silva erat, quamvis urbi proxima, contemplationi tamen ydonea; in medio parva domus, ingentis certe sed humilis viri capax, que multo dignius quam domus olim methapontina Pithagore in templi licet exigui speciem versa est. Nunc silva convulsa est, mutatoque loci habitu manet nomen: «Ambrosii nemus» vulgo dicitur, sinistrorsus ad arthoum latus, quod annus hic, magnis undique motibus et multa rerum collisione memorabilis, intra urbem ipsam et extrema rapto molimine aucti ambitus septa conclusit. Illic, ut audio et ut auguror, librorum mellifluos flores sparsit, quorum hodie per omnes tractus ecclesie gustus suavissimus et fragrantissimus est odor. Ut vero non actuum modo sed verborum, unum quidem ex omnibus, testimonium viri huius proferam, in epystola quadam ad Sabinum: «Pergam» inquit «frequentius te in meis scriptis et cum sim solus alloqui». Deinde suum faciens Scipionis verbum, de quo post dicam: «Nunquam eriim» inquit «minus solus sum quam cum solus esse videor, nec minus otiosus quam cum otiosus. Certe pro arbitrio arcesso quos volo, atque adiungo michi quos magis diligo et quos aptiores arbitror; nemo interpellat, nemo interpolat; tunc ergo te magis teneo, et de scripturis confero, et prolixiorem simul sermonem cedimus. Sola erat Maria et loquebatur cum angelo; sola erat quando supervenit in eam Spiritus Sanctus, et virtus altissimi obumbravit eam; sola erat et operata est mundi salutem, et concepit Redemptorem universorum. Solus erat Petrus, et totum per orbem consecrandarum gentium cognovit misteria; solus erat Adam et non est prevaricatus, quia mens eius adherebat Deo; postquam vero ei mulier adiuncta est, non potuit inherere mandatis celestibus». Ubi ut me Ambrosii dicto parumper immisceam, illud non siluerim quod, omnibus notum, multi dissimulant. Nullum virus adeo pestiferum vitam hanc sectantibus, ut muliebre consortium; femineus enim decor eo formidolosior funestiorque quo blandior, ut sileam mores quibus omnino nichil instabilius, nichil studio quietis infestius. Quisquis requiem queris feminam cave, perpetuam officinam litium ac laborum; raro sub eodem tecto habitant quies et mulier. Satyrici verbum est:

Semper habet lites alternaque iurgia lectus
in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.

Nisi forte tranquillior est concubine accubitus, cuius et fides minor, et maior infamia, et litigium par. Scitum est et illud clari oratoris dictum: «Qui non litigat celebs est». Quid vero melius quam non litigare? Aut quid, per Iesum Cristum oro te, quid, inquam, solitudine presertim nocturna ac silentio et quiete et lectuli libertate felicius? Nichil ergo felicius celibatu, nil vero celibatui aptius quam solitudo. Quisquis ergo litem fugis et feminam fuge; vix alteram sine altera effugies. Femine, etsi, quod rarum est, mitissimi mores sint, ipsa presentia utque ita dixerim umbra nocens est. Cuius, siquid fidei mereor, vultus ac verba cuntis, qui solitariam pacem querunt, non aliter vitandi sunt, non dico quam coluber, sed quam basilisci conspectus ac sibila. Nam nec aliter oculis quam basiliscus interficit et ante contactum inficit. De quibus autem potius quam de nobis dici extimes, quod in longinqua materia, vere ne magis an proprie, ait Maro:

Carpit enim vires paulatim, uritque videndo
femina; nec nemorum patitur meminisse nec herbe?

Sane quod visu solo corporis atque animi vires carpantur uranturque, tangere poterat universos quos ea pestis extenuat et accendit; at quod nemorum herbeque memoriam eadem pestis eripiat, si ut de equis ac bobus dixit sic de hominibus dixisset, quos alios quam nos intellexisse videretur, quibus precipua nemorum et herbarum oblectatio est? Proinde muliebres illecebras, cum omnibus quibus suum vas sancte et honorifice custodire propositum est, tum nobis maxime fugiendas vitandasque denuntio; quod qui neglexerit, norit se non aliam ob causam e paradiso solitudinis pellendum, quam e paradiso voluptatis primus hominum pulsus fuit. Hec interfatus ad Ambrosium revertor, qui illam ad Sabinum epystolam concludens: «Liquet» inquit «ex his quia soli cum sumus tunc nos offerimus Deo, tunc mentem ei nostram aperimus, tunc amictum fraudis exuimus»; quibus dictis, primo iterum parente ad memoriam reverso: «Solus» inquit «erat Adam quando in paradiso est constitutus; sed non erat solus quando de paradiso eiectus est. Solus erat Dominus Iesus quando mundum redemit: non enim legatus, neque nuntius, sed ipse Dominus solus salvum fecit populum suum; etsi nunquam solus est, in quo Pater est semper». Ad postremum cum consilio clausurus epystolam: «Unde et nos» inquit «soli simus ut Dominus nobiscum sit». Quod consilium ne soli Sabino datum sit, ut ad nos trahamus nostrumque faciamus obsecro.

Hunc solitarie vite statum et ab infantia quodammodo concupisse Martinum, et cum primum per etatem perque necessarie militie occupationem licuit, apprehendisse novimus, tanto ardore animi, ut in vita privata ceptum morem nec presul factus omitteret — auctor est Severus, qui res eius quibus interfuit viteque seriem scripsit —; quo tempore queri solitum accepimus, ante epyscopalem curam maioris se fuisse virtutis. Mirum! quamvis enim nichil illi viro nisi summum semper atque perfectum fuisse credendum sit, tamen pontificali fasce curvatus, nescioquid in se dum esset expeditior altius atque perfectius recolebat, temporis illius memor quo liberius solus erat. Nequis forte miretur eundem antea liberum frequentasse solitudines, quas et duri servus officii, dum licuit, frequentavit. Ne enim cunta vestigem, quod longum atque difficile est, in ipsa prius urbe Mediolano, ubi quod constat primum ex multis, que diversis in locis ab eo fundata sunt, monasterium extruxit, aliquantum tempus exegisse fertur, vicino quondam Ambrosiane domui ac menibus urbis habitaculo, Ioco nunc etiam solitario ac reposto. Ad quem iam presul Ambrosius, tanto letus hospite, clam solus exire consueverat secumque dum posset avidius immorari. Bone Iesu, quale hominum par, que suspiria, qui sermones! Quicquid principes imperant, quicquid consules deliberant, quicquid pretores edicunt, quicquid statuunt legiferi, quicquid fabulantur populi, quicquid philosophi disputant, quicquid rethores declamant, quicquid sophiste cavillantur, sacro illi tranquilloque colloquio admotum, meras nugas dixisse non verear. Sinuesse quidem erat Horatius poeta, dum sibi Plotius et Varus et Virgilius occurrerunt, pulcra nempe societas doctissimorum hominum invicemque familiarium amicorum, itaque ait:

O qui complexus et gaudia quanta fuerunt.

Credo edepol, et multa ibi pro tempore facetissime inter tales viros ac disertissime dicta non dubitem, sed dulciores amplexus et sanctius gaudium fuisse crediderim Mediolani inter Ambrosium et Martinum. Locus ostenditur, ubi congredi et colloqui solitos fama est. Quibus ego congressibus atque colloquiis, si datum esset, interfuisse maluerim, quam regum omnium consiliis, quecunque vino vel avaritia vel feritate ebrii cum purpuratis suis agitant. Felix ergo et, quanquam minus adusta, minus horrida, non minus forte gloriosa quam Thebaidis solitudo, que tales duos accolas uno tempore meruisti!

Nondum nos Mediolano egredi magnus alter eiusdem urbis habitator sinit, Augustinus, quem Deus Ambrosio malis erroribus infectum, quasi egrotum filium docto medico pius pater dedit, ut is eum undis salubribus ablutum curatumque Deo redderet. Ille ergo cum ignarus omnium, que erga se clam divina pietas ageret, Mediolanum veniens, ubi tunc sacer florebat Ambrosius, vitam tandem mutare decrevisset, civitate relicta, solitudinem ruris appetiit, ut, qui cum multis insanierat, solus resipisceret. Caseatum vocat ipse, et id manet hactenus ruri nomen. Quinetiam ipso die, quo primum hoc sancto desiderio exarsit, in civitate positus, inter illas fluctuantis animi procellas, per quas consilii navigium regente Deo ad terram viventium et ad portum salutis applicuit, quid egerit, qualiter ve se gesserit, eodem ipso narrante cognovimus. Certe non processit in publicum, neque populi contionem classico advocans, quid acturus esset exposuit, sed dimisso sotio fidissimo, consurgens, eo quod (ut ipse ait) solitudo sibi ad negotium flendi aptior suggereretur, et secedens remotius quam ut posset ei onerosa esse etiam talis amici presentia, quod unum loci qualitas ac temporis permittebat, secretum orti angulum pro solitudine habuit. Ubi amarissime secum loquens, inter singultus et lacrimas, inter vulsum capillum percussamque frontem et consertis digitis amplexum genu, et quecunque magnus ac sanctus dolor elicit, tandem semel de se statuit unde in perpetuum exultaret. Denique per omnem vitam solitariis et quietis locis atque inter cetera pisani montis otio delectatus, et illic heremitico habitu traxisse moras creditur, et ad loci illius heremitas liber suo quidem prescriptus est nomine. Ceterum de hac re, quia non vacat infinita nunc hominis illius scripta revolvere, unico eius, quod occurrit, brevi utique sed aperto testimonio contentus ero. Is ergo evangelium Iohannis exponens: «Difficile est» inquit «in turba videre Cristum: solitudo quedam necessaria est menti nostre, quadam solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet; visio ista secretum desiderat». Audis ut caute videndo Deo necessariam non quamlibet sed solitudinem dixit intentionis, intelligi volens, dum suas intus turbas tumultusque suos humana mens habeat, acuendis ad tantum lumen purgandisque oculis solitudinem corpoream nil prodesse. Iam vero, proximis tribus explicitis, non Mediolano tantum, sed Italia digredi stilum sinam.

5

Sileo nunc preconem vite huius Basilium; sileo magnum virum Gregorium Nazanzenum; preclarum huius viri discipulum non silebo. Ieronimus, urbe Roma dimissa romanisque opibus contemptis, eterne patrie spe ac desiderio illectus et, ut ipse fatetur, ob gehenne metum, in illam primo vastam solitudinem, horridum monachis habitaculum prestantem, quam, de virginitate ad Eustochium scribens, salustiano verbo usus «solis ab ardoribus exustam» dicit, se se abdidit. Ubi aliquot annis adversus indomite carnis insultus et conspirantis anime consensum laboriosa militia exactis, quamvis victor, non ex acie Romam quasi iam securus ad triumphum rediit, sed in bethleemiticas latebras festinabundus aufugit.

Latuit ibidem Paula sancta et pia et illustris et, ut multa breviter dicam, vere romana mulier summumque sui temporis feminee specimen virtutis; et, ut ad presepe Dominicum mori posset, ubi et qualiter orta esset oblita est. Cuius etiam preclaram vitam et felicem exitum Ieronimus ipse tam fulgido pinxit epygrammate, ut post eum michi modestius sit tacere. Quid enim dignum sim dicturus in transitu inque angusta opusculi mei parte clausurus, ubi ille tanto vir ingenio hesit, et amore ac dolore dictantibus modum iusti voluminis implevit? Quamvis non defuisse sciam, quod Ieronimus ipse nec ignorat nec dissimulat, qui utriusque otium livido dente momorderint, nec morsum scriptis mandare timuerint; ita vix ulla virtus tam vel alta vel abdita est, ut invidie iaculis non tangatur! Sed solidam veritatem vulgaris aura non concutit. Sane quicquid de sua aliis visum sit, solitudinem sapientis idem ipse Ieronimus, contra Iovinianum scribens, commendat his verbis: «Sapiens nunquam solus esse potest; habet enim secum omnes qui sunt et qui fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult profert et transfert et, quod corpore non potest, cogitatione complectitur; et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo, nunquam minus solus».

Quonam vero nunc vertar? Confundor multitudine et acie occurrentium in diversum vocor; sed Paule nomen admonuit ut ante omnia eidem et genti et sexui solitarie glorie partem darem; pauca igitur ex multis excerpam, nec verebor ne romanarum in laudibus matronarum nimius dicar, quibus par esse non spero. Pretereo Eustochium Paule filiam, precone Ieronimo insignem, et Marcellam et Asellam, et Fabiolam et Blesillam, aliasque clari nominis virgines aut viduas. Quid autem de te dicam, feminarum optima et gloriosa, Melania? Non ego tantas concives ac vicinas, quas etas, patria, Cristi fides, animi pietas virtusque coniungunt, stilo segregem: iuxta Paulam sedebis. Tu quidem, romani filia consulis, romani pretoris mater, genus, opes et paternum decus virtutibus supergressa, viduitatis statum tanto pudicitie studio, tantisque misericordie operibus honestasti, ut virginitatis laudem prope transcenderes. Oblita sanguinis, oblita pignorum, oblita potentie, soliusque memor Cristi, utque illum indueres exuta soli natalis affectum, exuta natalium respectum et amorem tuorum et corporis tui curam; exosa denique Cristi consilio animam tuam in hoc mundo, ut in vitam eternam custodires eam, mira solicitudine sanctos patres in desertis solitudinibus quesivisti, eosque etiam ad exilium prosecuta, de labore tuo sanctum illis obsequium, de facultatibus piam alimoniam prebuisti: honoratrix sanctorum, revocatrix errantium, peregrinorum mater, tuorum in Cristo tutrix atque consultrix. Cum ingentes enim opes immensumque patrimonium in egentium alimenta felicissima liberalitate dispergeres, et quasi quidam inexhaustus fons bonorum nulla largitionum exundatione deficeres, inque aliud nichil intenta, septem et triginta annos indeficiente rerum facultate et indefessa caritate animi peregisses, iam sexagenariam tuorum revisendorum non carnale sed divinum et spiritale desiderium cepit. Itaque Romam rediens, natum, nurum, neptem, ut nominis heredem sic animi propositique tui, ac, ne longum faciam, tuos omnes tua per vestigia, distractis patrimoniis, in viam Cristi et amorem vite solitarie direxisti. Stupor est meminisse quod aurum quod ve argentum, quas sericas vestes, quantas pecuniarum summas, tua illa quoque neptis egregia et sedula, tuarum viarum observatrix, ecclesiis ac religiosis egentibus toto orbe diffuderit; quot pro Cristi servitio suorum milia servorum libertate donaverit, quas possessiones non modo Rome, sed in Aquitania etiam et Galliis Hispaniisque vendiderit, precio in misericordiam verso, et his tantum agris, quos intra Campaniam, Siciliam atque Africam possidebat (tam late se fortuna muliebris extenderat), non ad aliud quam ad usum pauperum et iuge pietatis exercitium reservatis; qua preterea etate hec ageret: cum vigesimo scilicet etatis anno, tuis accensa monitis et exemplo seculoque renuntians, ipsum (ut ita dicam) purpureum vite florem, et preclarum coniugium, et tantas divitias ac delitias neglexisset. Quarum sanctas intentiones adiutas celitus vel hinc patet, quod illa iunior Melania ita illud ingens precium e tantis possessionibus redactum thesaurumque suum omnem oportuno tempore dispersit deditque pauperibus, ut, si paululum distulisset, ad Alarici manus ilico Romam Italiamque vastantis venturum omne fuerit quod illa iam tunc in meliores usus magnis opum ponderibus expedita converterat, quasi seipsam suasque res prereptas lupi faucibus, Cristo libens sub multiplici fenore largiretur. Tu autem felix anus, omnibus tandem, que iter ad celum pandunt, non feminea levitate transactis, et quasi iam temporis tui cursu ac laborum agone plausibiliter consumato nil in terris agendum superesset, ante duos menses ex quo Ierosolimam redieras, relicto ibi monasterio, finem rerum transeuntium et beatum vite laudabilis exitum invenisti. Eumque tibi honorem Cristus exhibuit, ut propter feminam unam tot virorum ac feminarum milibus pepercisse, et decretum seu promissum supplicium distulisse videretur. Siquidem mox ut patria et rebus humanis excesseras, urbem Romam irruptio illa barbarica et horrenda vastatio consecuta est. O ingens et pio mulier insignis exilio, et nescio quidem an tali vita an morte felicior! multo certe clarior iaces solitario in pulvere, quam si Rome, carens his meritis, inanibus titulis insculpto sepulcro marmoreo iacuisses; multoque ibi gloriosius edes Cristi tuis manibus fundata conspicitur pauperibus servitura, quam Rome palatium avitum, aut barbaricis flammis arsurum, aut senio ruiturum. Sed diu, fateor, me tue virtutis admiratio in hoc sermone detinuit, et iam satis multa de feminis deque transmarinis rebus; ad viros et ad patriam redeat stilus.

6

Quid ergo Gregorius hic noster Romane sedis magnus antistes? nonne magnificas ac frequentes domos in solitaria templa convertit, antiquasque possessiones sibi preripiens Cristo dedit? Ita sibi, quantum licuit, in maxima plenissimaque omnium urbe solitudinem fecit, ut ubi avos atavosque suos creber obsequentis populi concursus ornaverat, illic ipse suo Domino solus obsequeretur; etsi fame illum splendor eductum latebris magno curarum in pelago supremaque tandem dignitatis arce locaverit. Quem suum ascensum, cum sepe alibi tum super Ezechielem scribens, mesta commemoratione conqueritur. «Et quidem» inquit «in monasterio positus valebam et ab otiosis linguam restringere, et in intentione orationis pene continue mentem tenere; at postquam cordis humerum sarcine pontificali supposui, colligere se ad semetipsum assidue non potest animus, qui ad multa spargitur». Alia ibi deinceps contra se presentemque tunc statum suum loquitur; sed multo plura in prohemio dyalogi, quem librum incepturus secretum locum amicum merori se petiisse testatur, ubi vel modicum a rerum secularium tempestate quiesceret. Illic ergo dilectissimo filio et familiarissimo amico respondens: «Infelix» inquit «animus meus, occupationis sue pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit, quomodo ei labentia cunta subtererant, quantum rebus omnibus que volvuntur eminebat, quod nulla nisi celestia cogitare consueverat, quod etiam retentus corpore, ipsa iam carnis claustra contemplatione transibat, quod mortem quoque, que pene cuntis pena est, videlicet ut ingressum vite et laboris sui premium amabat». Quibus commemoratis, ad contraria tristior se convertens: «At nunc» inquit «ex occasione cure pastoralis, secularium hominum negotia patitur, et post tam pulcram quietis sue speciem terreni actus pulvere fedatur». Que sequuntur attexere longum est et minime necessarium: finis est ut se recordatione vite preterite torqueri acrius et in comparationem quiete viventium miserum fateatur, quorum plurimos in hac de qua loquimur vita secretiore placuisse diffinit. Nec minus et illa supervacuum sequi que in eo libro scripsit, ubi Iob afflictum afflictus exposuit; propterea quod et uterque pervulgatus est liber, et hec in utriusque vestibulo scripta sunt. Mitto alia prope flebiliora, ubi ob hunc ipsum suum ascensum et incessanter se ait flere, et amicos orat ut, si eum diligunt, secum fleant ac pro se Deum rogent. Ut intelligas suum illum intellexisse periculum qui, quasi genus mortis extimans solitarie vivere desiisse, amicorum auxilium in eo statu tam suppliciter imploraret. In epystola autem ad Narsetem patritium, de hoc ipso loquens, tanto se merore percussum dicit, ut vix loqui sufficiat. Ex quibus apparet et pontificatus permolestam illi sarcinam, sicut est omnibus profecto qui illesam immaculatamque custodiunt, et solitarie vite dulcem fuisse memoriam nisi collatione disparium mutati status amaritudinem acerbasset.

Sed ubinam dux occidentalium monachorum Benedictus remanet? At quis eum Cristi fidelium non novit, quis sanctum iuvenile consilium non audivit? Qui quamvis a prima etate virtutum hospes, voluptatum hostis arduam celi viam esset ingressus, ut compendiosius tamen ac tutius pergeret, Roman Nursiamque dimisit, quarum in altera educatus ortus ex altera, utriusque amorem usu ac natura contraxerat, vicit tamen carnales affectus anime cura, petiitque felix puer, non modo solitudinem, sed desertum et illud immane sed devotum specus, quod qui viderunt vidisse quodammodo paradisi limen credunt. Ubi qualiter vixerit sciens sileo, cum et cunta nobilium scriptorum fides lateque loquax fama vulgaverit, et iacta illic ingentia preclarissime religionis fundamenta testentur; id nunc michi suffecerit, et solitudines nostras honestasse commemoratione tanti incole, et propositum meum presens tali teste firmasse.

Longum est enumerare qui deinceps viri et quales, huius vestigia secuti et vel claritate ducis et exempli stimulis, vel inclinatione nature, vel divinis oraculis admoniti, religionum venerabilium fundatores, varias solitudines petiere. Indicio nunc etiam sunt sacra cenobia, et inter spelea silvestria devotissime domus Cristi: Cistertium, Maiella, Cartusia, Vallisumbrosa, Camaldulum, innumerabilesque alie; quarum religionum rivi, etsi celesti devotionis augmento postmodum longe lateque diffusi sint et plana compleverint, si tamen ut magnorum fluminum fontes sic harum queris origines, ex asperrimis montibus emanasse comperies. Clarum quidem ex omnibus et famosum Benedicti nomen, cuius historiam viteque modum quisquis nosse cupit, non scrutari abdita iubeo: Gregoriani dyalogi cuius supra mentio est habita secundum librum perlegat, qui ex illis actibus est totus, et ubi rerum claritas stilo etiam illustratur.

Sin oculus serie rerum ductus intra libri tertii metas excesserit, videbit illa solitudinis Italie congesta miracula. Occurret enim Florentius, qui in monasterio solus agens, dum a Deo, cui eum iugis oratio et multa simplicitas familiarissimum fecerant, aliquod solitarie vite solatium postulasset, protinus eidem ursus astitit, quo deinde, feritate deposita, ceu pastore aliquo paucarum ad custodiam pecudum usus est; deque eiusdem ultione, quem quorundam fratrum livor occiderat, imprecatio irati dicto citius ad celum venit, ut, illis mox horrendo supplicio affectis, obstupuerit, seque perpetuo sontem vocans et tam celeriter exauditum gemens, omni reliqua vita sine lamentis et dolore non fuerit. Rogo: que legiones aut qui reges ad hanc potentiam laborando perveniunt, ad quam solitaria humilitas quiescendo? Occurret inde Martinus ille, Massici montis accola; cui de rupe solida fluens perennis aque tenuis stilla, dure rupis stillantis olim in deserto prodigium renovavit; quique cum serpente terrifico, sub cuius specie vetus serpens terribilior latebat, uno eodemque specu continue sine offensa toto triennio versatus, illo demum mira patientia procul pulso, ipse victor solus substitit. Occurret alter sine nomine, sed cuius nomen in celo est, Argentarii montis habitator, qui cum defuncti faciem pulvere fricuisset, incredibile ac stupendum, nisi quia credenti nichil impossibile est, exangue cadaver et mox futurum pulverem pulvere suscitavit. Occurret solitarius Menas, tante vir innocentie tanteque fiducie, ut non solum barbaros, tunc vicinia vexantes, reverentia sui nominis famaque compesceret; sed maximos atque immanes ursos, e silva proxima sancti viri alvearibus insultantes, ferula, quam de more gestabat, quasi domesticos catulos castigaret trepidantesque depelleret.

Operosum, fateor, cunta complecti, nec ea michi nunc cura est; neque enim scripturus historiam ad calamum veni, sed undique decerpturus illustria, nec ea quidem omnia, sed que servato cepti operis calle preteriens possem. An vero vel horum aliquem in patria sua, vel Benedictum Nursie unquam ad id glorie venturum, vel Franciscum seu volucrum audientiam, seu seraphicum rapte mentis ardorem, stupendumque illud insigne sacrorum Cristi stigmatum et vulnus animi membra testantia, tantumque tam brevi de paupertatis coniugio genite sobolis incrementum habiturum credimus, si mansisset Assisii? Qui licet, ut aiunt, divinitate consulta et revelatione celitus accepta, pro salute multorum inter vite hominum bella periculosas non tam sibi quam militibus suis excubias elegisset, ipse tamen, magnus amator solitudinis heremique sectator fuit. Triplex nempe, si rite complector, solitudo est: loci scilicet, de qua maxime michi nunc sermo susceptus est; temporis, qualis est noctium, quando etiam in rostris solitudo silentiumque est: animi, qualis est eorum qui vi profundissime contemplationis abstracti luce media et frequenti foro quid illic geratur nesciunt, qui quotiens et ubicunque voluerint soli sunt. Has quidem simul omnes solitudinum species nulli quam Francisco magis frequentatas video: lustrabat heremos, in templis sepe semirutis pernoctabat, sepe per diem inter turbas a presentium rerum sensu rapiebatur et, pulso huc illuc corpuscolo collisione hominum, celestibus mens affixa erat. Hinc illa securitas in quantalibet hominum frequentia, quam sibi ferventissimus Cristi amor et caro mirum in modum spiritui subiecta prestabat. Unde arbitror effectum, ut sibi et suis stationem in populis accepisset, ratus facile futurum omnibus quod possibile sibi esset. Quia enim anima illa se se deiciendo sublimis et illimis, ac defecata ab omni colluvione terrestrium, nullis tumultibus a Cristo separari poterat, quod in se experiebatur id vel multo facilius in aliis presumebat; sic illum in iudicio ceterorum propria fallebat humilitas. Quod ut sic opiner, opinio illa me cogit, quam de se vir sanctus habuit, peccatorem se maximum ex omnibus, quod cuidam e fratribus percontanti quid de se ille sentiret respondisse legitur. Et quamvis hec ita sint, sepe tamen audivi religione scientiaque preditos successores suos, si patris scita permitterent solitariam vitam ex imis precordiis suspirantes. Ipse etiam, ut dixi, quantum solitudinem semper amaverit testis est vita eius literis edita, testis vite regula quam sibi primum et posteris in monte dictavit, mox perditam nonnisi in solitudine reformavit. Testis demum sua peculiaris habitatio; nam ut Benedicti, sic huius quoque locus ostenditur, unus ex multis, quo non alius fere uspiam remotior: Alverna loco nomen. Utrique igitur solitudo calcar incussit acutissimum, et ad alta dispositos solicitavit animos; itaque dum latitant mundique gloriam spernunt, toto illos orbe notissimos atque clarissimos fecit.

7

Inter eos sane, quos nobilitavit heremus nec silendus est Blasius martir, quem speluncis abditum et visitatum a feris et ab avibus pastum ferunt, nec Leonardus et Liffardus fratres, ambo monaci, ambo solitarii, nec Veridimius heremita clarissimus. Nec comes eius pretereundus Egidius, qui Athenis regio genere ortus, ut perhibent, et genus et patriam, et opes et literas grecas, quibus abunde pollebat, gallicane posthabuit paupertati, studio solitudinis universa contemnens. Ubi et miraculis emicuit et inter cetera, blandientis cerve lacte nutritus, alumnam suam venatorum canibus inviolabilem prestitit; ita ut miraculo rei tactus Galliarum rex ad speluncam viri sentibus obsitam penetraret, non sine multo militum labore ferro aditum pandentium. Veneranda denique visi senis effigie et iuxta senem accubantis spectaculo permotus altricis, submotis omnibus ad eum solo quodam cum presule rex accessit, et talem virum repperit ut, magnis ei muneribus oblatis magnificeque contemptis inque usus alios verti iussis, tandem et cenobium consilio eius extrueret illis in locis usque nunc celebre, et deinceps ad eum visitandum sepe, submisso fastu regio, veniret. Quem sibi honorem non originis splendor ac paritas, sed solitarie vite decor ac sanctitas peperere.

Quid Remigium loquar? qui ad illam fame claritatem, que immaturo evi pontificale pondus imposuit, quod amplius quam septuaginta annos summa virtute et industria gessisse traditur, qua Francorum et regem et gentem ad Cristi fidem primus iste convertit, et celitus ut aiunt misso crismate regem unxit, unde inungendorum illic regum nata solemnitas in seculum nostrum durat; ad hec, inquam, et ad hanc altitudinem unde, oro, nisi ab ipsis humilibus vite solitarie rudimentis ascenderat? Quid Narcissum Ierosolimorum epyscopum, virum clarum atque mirabilem, quem et persecutionis indignitas et secrete vite desiderium in solitudines egere, ubi multos annos, desertis in locis degens, non modo persecutorum calumnias declinavit, sed veri philosophi summum munus implevit? Quid Guillelmum denique virum fortem et vetuste prosapie, qui etatis florem ipsum cum terrene militie dedicasset, in deserto senescere maluit et mori, ultimis vite fructibus celesti militie consecratis? Quid alium eiusdem et propositi et status et nominis Guillelmum, seculari primum fastu post autem monastica humilitate conspicuum, qui derelicto spretoque opulento oppido, solitudinem, paupertatem et silentium exoptavit? Montis enim Pessulani dominus cum esset, Grandis Silve monachus factus est, inque illo cenobio tanquam portu iecit anchoram, vite tempestatibus ereptus, vir magnificus in seculo, ut vere de illo scribit quidam, sed magnificentior in seculi fuga.

Quid Bernardum, cuius et recentiora et notiora sunt omnia? Qui et forma corporis clarus et genere, in ipso adolescentie flore fructum anime sue cogitans, solitudinem adiit; sed non solus, siquidem quinque germanos in eiusdem propositi viam traxit. Ubi illa relatu digna narrantur. Nam et cum Gerardus, unus fratrum sed armate studio militie a fraternis consiliis abhorrens, melioribus ceptis et illuderet et obstaret, ille celesti zelo concitus predixit fore ut, post non longum tempus, predurum illud et divinis monitis impervium latus hostilis hasta perfringeret, admoto insuper ad locum digito ubi vulnus instaret, «Hic, hic» inquiens «ferieris, et cum dolore saltem corporis subintrabit salus anime». Quod ut vaticinatus est accidit et, intellectu malis exercito, militaris asperitas in monachalem mansuetudinem flexa est, ut mox ultro quod antea irridebat appeteret. Et fratrum alter natu minimus, cum fratres omnes in solitudinem pergentes cerneret forte tunc puerilibus intentus ludis, eique primogenitus valefaciens inter blanditias diceret: «Ad te, Iunarde frater,» — id enim erat puero nomen — «totius terre, que omnium fuerat, perventura possessio est», ille supra etatem: «Minime» inquit «equa divisio; vos celum omnes habebitis, ego terram?». Quod responsum brevi rebus ipsis implevit, et ipse novissimus fratrum iter gradiens, et tellure dimissa per solitudinem celum petens. Ita nullus omnium penitus terris hesit. Quorum profectuum pia mater hauddubie particeps videri debet, que ab infantia sic natos instituit, ut victu tenuissimo contentos et solitarie religioseque vite quam urbanis voluptatibus aptiores virilis etas exciperet. His moribus, his domesticis institutis crevit simillima matri proles, vere nobilis ac sancta familia, et fecunde vitis generosi palmites, etiam si alibi quam inter Allobroges germinassent. Sane cum omnes fervidi promptique omnes ad patrie celestis ascensum, unus tamen omnium dux Bernardus, qui nascendi ordine tertius, in renascendi proposito primus fuit, ad postremum et annosum patrem et sororem unicam post se trahens; huius ego, facundie abstinentieque laudibus omissis, quoniam omnibus note sunt, illud egregium ac preclarum dictum, et his que inter manus habeo valde consentaneum, non silebo. Solebat enim dicere: omnes se quas sciret literas, quarum nescio an alius sua etate copiosior fuerit, in silvis et in agris didicisse, non hominum disciplinis sed meditando et orando, nec se ullos unquam magistros habuisse preter quercus et fagos. Quod ideo libenter refero, quia siquid et michi nosse datum esset, idem de me vere dicere vellem, et nisi fallor possem.

Iure, ut arbitror, hunc locum occupaverit Arnulphus, territorii Metensis heremicola nobilis atque eiusdem urbis epyscopus. Nec minus Eucherius, qui primum claritate sanguinis et senatorii ordinis dignitate conspicuus, multum postea religione ac solitudine clarior, spelunce horride perseverantissimus incola fuit, in territorio Lugdunensi, ad cuius urbis epyscopatum et hic demum non suo ambitu, neque humano suffragio, sed cogentibus meritis et angelica gloriose admodum revelatione conscendit. Utque feracem sanctarum solitudinum terram scias, iisdem in finibus et Romanus et Domitianus primum solitarii heremite, post abbates celeberrimi claruere. Atque ut transmarinas solitudines transalpinis misceam, Ursatius seculari primum cognitus militia, illa post reiecta, notior Cristi miles, apud Niceam Bithinie solitariam vitam, non sanctitate tantum sed miraculis claram, egit. Sed iam satis exteras solitudines circumivimus, ad italicas redeundum est.

8

Quis non eius, quem Magnum vocant, Caroli patruum Carlomanum novit? Qui cum Pipino fratre regni particeps, et regno simul et regiis curis cedens, Romam adiit otiandi proposito, atque ibi, monastico habitu assumpto, Silvestri latibulum Soractis montem petiit. Ubi cum votiva requie biennium exegisset, tandem quia crebro et nimis honorifico peregrinorum sue patrie concursu locus is, ut qui Romam petentibus secus iter longeque notus atque conspectus est, minus in dies solitarius votoque suo conveniens visus erat, ad secretiorem atque semotiorem Benedicti domum, Casinense cenobium, commigravit; ibique quod optabat et querebat, fratre interim ac nepote pro caduca sede laborantibus, et quietas latebras et tranquillum vite finem habuit.

Sequitur hunc alius etate posterior, merito autem prior: Romualdus Ravennatium urbis nobilissimus incola et illustri ducum stirpe progenitus. Hic ab adolescentia quamvis opum et etatis et generis insolentia tumidus et devinctus illecebris, animo tamen assurgens, inter illius temporis voluptates et iuvenilia studia sanctam semper solitudinem suspirabat. Itaque dum venanti sepe taciti nemorum recessus occurrerent, celesti mox desiderio percussus herebat, atque ad se versus aiebat: «O quam delectabilis, quam tranquillus et quam Deo servire volentibus oportunus locus; quanto melius hic amici Dei quam in urbibus habitarent». Ita generose indolis adolescens, ad captandas feras profectus in silvam, captandarum Cristo negotium animarum iam florenti necdum matura pietate cogitabat. Neque vero diu inefficax cogitatus esse potuit, ut quem Spiritus Sanctus aleret assidue et augeret. In ipso igitur etatis flore gloriam, voluptates, opes, patrem, patriam, mundum, denique et seipsum talem fugiens, ut se alium inveniret, totum ad heremitice solitarieque vite studium se convertit. Et primus illi quidem e seculo exeunti haud procul a patrie menibus ad Classense cenobium saltus fuit. Inde autem, exacto ferme triennio, fratrum vitiis offensus abscessit et ad Marinum quendam solitarium, degentem in regione Venetorum, sanctum utique simplicemque hominem, quem per famam noverat, devotissima raptim humilitate perrexit, eumque preceptorem ac magistrum fidelem potius quam discretum patientissime pertulit, eiusque non solum verba sed verbera tam equanimis ac submissus excepit, ut eum ipsum meritum in stuporem cogeret. Qui deinde secum magnis et honestis ex causis, pro salute anime scilicet Petri Ursioli Venetorum ducis et ducatum et seculum his comitibus relinquentis, transgressus in Gallias, brevique post tempore in Romualdo spiritualium virtutum incrementa conspiciens, discipuli tandem sui discipulus fieri non erubuit et cui paulo ante preceperat obedire. Inde autem multo cum dolore gentium illarum, inter quas aliquantum tempus exegerat, usque adeo ut de eius etiam cede cogitarent quatenus, quem viventem tenere non poterant, mortui saltem corpus thesauri instar ingentis ad presidium sue patrie retinerent, simulata dementia elapsus, et sic in Italiam non minus iustis reversus ex causis quam abierat, sed aliquanto etiam iustioribus, ut videlicet patrem suum Sergium imminenti anime periculo tempestivus eriperet. Ipsum quidem, qui in monasterio sancti Severi prope Ravennam susceptus in monachum fuerat, religioso iugo colla subducere meditantem, ut nuntiatum illi erat, et ad seculum redire properantem repperit; cumque nil verbis ac precibus ageretur, non patrem, cui subesset, sed monachum, cui spirituali preesset autoritate, considerans, salubribus vinclis pestiferum coercuit appetitum, pie severus in parentem, ut eum Patris eterni severitate liberaret; successitque feliciter. Nam Sergius malis admonitus ad cor rediit, et castigationem non ut filii sed ut Patris amplexus, mira compunctione propositum immutavit; atque ita in virum alterum versus est, ut mox et lacrimis peccata dilueret et, beatifica visione recreatus, amatum simul pondus corporis et optatos mundi laqueos votiva morte desereret. Longum est deinceps laboriosam viri militiam sub servitio Iesu Cristi devotosque discursus, non italicos modo vel transalpinos sed etiam transmarinos, verbis amplecti, qui tam crebri ac difficiles fuerunt, ut ab illo, qui vitam eius descripsit, meruerint excusari; quia scilicet ad hunc virum nequicquam latitare cupientem, ubicunque terrarum esset, innumerabilis Deo servire cupientium turba conflueret, non humilium modo sed illustrium, ut quotiens locum unum suis monitis Cristo quesita familia implesset, rectore illis imposito, necesse haberet, omnis expers desidie et quietis inscius, in locum alterum commigrare sanctissimus animarum pastor, novum domino suo gregem novis in pascuis quesiturus. Longum preterea nominatim exequi quot quam claros Cristo servos sibi discipulos ambiendo quesierit, in quibus et duces et comites et filii comitum fuerunt, quin et ipse romanus imperator Otho; licet is differens atque procrastinans votum in sancti manibus viri factum, implere preventus morte nequiverit. Longum denique quibus in locis habitaverit, quas heremos discipulis sanctis impleverit, que deserta frequentaverit, que templa construxerit. In quibus preclarissimum nomen habet heremus Camaldulensis, Aretinis in finibus, cuius ille et loci et ordinis institutor ac princeps fuit, tanta devotione singula faciens, tantis ieiuniis, tantaque cibi lautioris abstinentia, ipse gule sue illudens, tantis suspiriis, tantisque cum lacrimis eoque impetu atque ardore animi, quem nullus unquam stilus equaverit; ea demum solicitudine tam iugi tamque anxia et usque ad ultimum indefessa, ut more cesareo sed intentione alia, nil actum credens dum quid superesset agendum, his sacris edificiis ad exitum vix perductis, semper incipiens ac festinans nova iaceret fundamenta, prorsus quasi totum orbem unam heremum, omnes homines monachos facere decrevisset; et hec inter quas persecutionum molestias, non demonum modo sed hominum et presertim suorum, quam patienter tulit ac fortiter! Quanta illi in adversis alacritas atque letitia, magnum solide mentis indicium, et in statu quolibet frons una perpetua serenitate notabilis! — Quod in primis Socrati Lelioque tribuitur, quibus hic sanctus, de quo loquimur, uniformitate par fuit, pietate autem ac religione superior. — Quanta vero huic oris hilaritate iuncta esset autoritas, et nescio quid divinum in illius vultu venerabile pariter ac tremendum, quo et boni illum colerent et timerent mali, magni licet ac potentes, et tanquam coram Deo positi contremiscerent; usque adeo, ut et imperator romanus Otho iunior eum familiariter ac reverenter inviseret, inque illius lectulo per noctem conquiesceret; et imperator alter Henricus, cum vir sanctus ad eum, et illius et discipulorum suorum precibus expugnatus, vix venisset, sibi letus ac venerabundus assurgens, pio suspirio in hec verba prorumperet: — O, utinam esset anima mea in corpore tuo! —; et imperialium comitum viro Dei circunfusa acies atque humiliter acclivis, pellicie, qua ille tunc indutus erat, villos pro caris sanctisque reliquiis in patriam relatura, non sine ipsius gravi merore, devota undique certatim importunitate decerperet, opinatissima sanctitate barbaricos etiam spiritus molliente; ad hec et Raynerius, Tuscie marchio, neque imperatoris, neque cuiusquam mortalium, quantum Romualdi solius aspectum se metuere fateretur; neque illo presente sibi omnino linguam aut ingenium constare. Postremo, que per illum seu viventem seu defunctum divinitus sint gesta miracula; que presentis Dei potentia ac virtute geri multis et claris innotuit argumentis, illis duobus inter plurima quod et Gregorii cuiusdam fratris intolerabilem capitis dolorem solo sanavit anelitu, et alterius non dolorem sed insaniam uno pepulit osculo. Qui curatus se mox quidem, ut sacra viri labia contigisset, vehementioris aure spiritum sensisse illius ex ore prodeuntem asserebat, quo afflatus subito salutem pristinam recepisset. Id sane quid aliud fuisse crediderim, quam spiritum illum qui ubi vult spirat, quo profecto vir Deo acceptissimus plenus erat? Longa, inquam, hec relatu et minime necessaria, cum ab illo ipso, quem prediximus, eius historico contemporaneo et concive suo, sanctitate ac scientia viro insigni et ipso quoque solitario, de quo sine medio post hunc dicam, de his editus liber extet. Summa igitur rem comprehendat; siquidem e centum viginti annis, quos habuit vite, viginti primi in seculo acti sunt, tres in monasterio cuius regimen coactus accepit volensque deposuit, reliquis omnibus septem et nonaginta heremiticam vitam duxit, semper vigilantissimus, nunquam cessans, ubique fructificans et, ut de illo scribitur, «sterilitatis impatiens», ac propterea omnibus locis et temporibus, toto corpore, totaque anima ad nichil aliud quam ad lucrum solicitus animarum. Ad extremum vero morbo victus ac senio, ad Italie notam partem, vel Piceni vel Umbrie regionem, et ad monasterium Vallis que de Castro dicitur, quod ipse construxerat, et ubi ante viginti annos moriturum se predixerat, ceu ad hospitium fessus viator ad vesperam, properavit. Atque ibi tandem post longissimos labores exactos feliciter requievit et, quod nescio an de alio quam de Paulo primo heremita legerim, solitariam vitam solitario fine conclusit. Ultimam enim et diei illius et vite sue horam sentiens adesse, fratribus qui aderant egredi iussis et mane proximo reverti, pia illos fraude decipiens, ut qui solitarie Cristo servierat solitarius ad Cristum et mercedem sui servitii reposcendam iret, se se et beatum spiritum languidumque corpusculum recollegit; atque ita incomitatus hominibus, comitatus angelis, hinc abiit ad eternam vitam.

Petrus nunc occurrit ille, qui Damiani cognomen habet, quamvis et de hoc ipso et de vita rebusque viri huius agentium discordia multa sit, quod eum alii e solitudinis otio ad ecclesiastici negotii curas, contra alii ex ipsa curarum area strepituque negotiorum ad otiosi silentii pacem trahunt: utraque vite huius commendatio, seu tanto illum officio dignum fecit, seu ipsa digna visa est que tanto fastigio preferretur. Alii rem permiscent; nam cum exactius verum querens, usque ad cenobium ubi is floruit misissem qui michi comperta omnia reportarent, religiosorum loci illius assertione didici, fuisse eum primo quidem solitarium, inde altius evectum, demum ultro ad solitudinem rediisse. Quod si ita est, et iudicium eius extremum patet, et in unum exemplum solitudinis geminum decus coit, que tales viros seculo commodat eosdemque sic recipit. Ita vero esse ut credam, epystole quedam eius hortantur, quas nunc maxime, his auditis, ad memoriam revoco, diversis ille quidem temporibus et alio atque alio vite statu edite, quarum in aliis, ut michi videtur occupatus, amissi otii requiem suspirat, in aliis otiosus transacti negotii inquietudinem recordatur. Huius michi nunc certior memoria est; ceteris igitur que extra propositum sunt omissis, utique, inquam, Petrus hic, quantum ex novissimis eius scriptis elicio, romanum cardinem non sine laude possederat, vir haud dignitate clarior quam lingua. Quid tamen et hic consilii ceperit iam audies. Siquidem statum illum pompasque seculi contribulibus suis linquens, ipse Italie medio, ad sinistrum Apennini latus, quietissimam solitudinem, de qua multa conscripsit, et que vetus adhuc fontis Avellane nomen servat, perituris honoribus preferendam duxit, ubi non minus gloriose postmodum latuit, quam innotuerat primum Rome, nec dedecori illi fuit alti verticis rutilum decus squalenti cilicio permutasse.

Cuius clarissimum faceret raritas ipsa contemptum, nisi eum Petri alterius Romani Pontificis, quem Celestinum dixerunt, recentior contemptus et clarior obscurasset. Qui pontificatu maximo velut mortifero fasce deposito, in antiquam solitudinem tam cupide repedavit, ut hostili compede liberatum crederes. Quod factum solitarii sanctique patris vilitati animi quisquis volet attribuat — licet enim in eadem re, pro varietate ingeniorum non diversa tantum sed adversa sentire —; ego in primis et sibi utile arbitror et mundo. Utrique enim propter inexperientiam rerum humanarum, quas multa divinarum contemplatione neglexerat longumque solitudinis amorem, periculosa esse anceps et turbida poterat altitudo. Nam quid Cristo visum sit, miraculum quod per eum Deus ostendit, die qui post renuntiationem primus illuxit, indicio est; quod profecto non fieret, si quod gestum erat divinitas non probaret. Ego prorsus altissimi cuiusdam et liberrimi et iugum nescientis vereque celestis animi factum reor; atque ita sentio: non potuisse id ab homine fieri, nisi qui res humanas iusto precio extimasset, quique tumidum fortune caput pedibus subiecisset. Ambrosii patrocinio locus eget, ex eo presertim libro, quo ad vere humilitatis observantiam sacram virginem Demetriadem cohortatur. «Non ut dilectores» inquit «huius seculi putant, parvi cordis aut segnis est animi terrenas opes spernere, honores occiduos fastidire, nec ibi gloriam querere, ubi laudatur peccator in desideriis anime sue et qui iniqua gerit benedicitur; unque si vere intelligatur contemptus iste rerum presentium ad que tendat et qualia concupiscat, nichil huiusmodi mentibus rectius, nichil invenietur erectius. Que sacratissimis desideriis universa transcendunt, neque ad ullam creaturam quamvis potentem atque mirabilem, sed ad ipsum omnium visibilium et invisibilium ambiunt Creatorem, cui appropinquare clarescere est, quem timere gaudere est, cui servire regnare est». Huius preconio laudis, quis usquam, queso, seu quis unquam dignior Celestino? Reliquerunt aliu naviculas suas ac retia, alii possessiunculas, alii teloneum, aliqui etiam regna vel regnorum spem, secutique Cristum dominum facti sunt apostoli, facti sunt sancti et amici Dei, papatum vero quo nichil est altius, rem tam exoptatam tamque mirabilem ut ab admiratione ac stupore dictam ferant, quis ulla etate, presertim ex quo tanto in precio esse cepit, tam mirabili et excelso animo contempsit quam Celestinus iste, pristinum et nomen et locum et amicam bonis moribus egestatem appetens, atque dum celum suspicit, terre immemor? Quem in statu quolibet eque Deo placitum quis non videt, qui mira eius opera, sed alio digna stilo, trifariam distincta perlegerit, que gessit aut antequam ascenderet, aut postquam descendit, aut dum sedit? Quid miri autem, si virtus operum non defuit, cuius et animi tenor unus et qua licuit vite mutatio nulla fuit? Siquidem in supremo rerum culmine et intra augustissimum ac papalem thalamum, angustam sibi heremiticamque camerulam meditatus, in alto humilis, inter turbas solitarius, inter divitias pauper vixit. Adde quod et statim ab initio tentavit fugam cum discipulo quodam suo Roberto Sallentino tunc iuvene, sed inopina et subita populi multitudine circumventus, cum evadendi spes nulla esset, in discipulum versus quesivit an se ad excelsa tractum et coactum sequi vellet. Ille autem, qui a magistro didicisset mundum spernere, Cristum vero et quibus ad Cristum itur virtutem, pacem, silentium et solitudinem amare: «Queso» ait «ut et labori et periculo meo parcas, meque potius celle inopis et tuti otii successorem, quam divitis ac solicite glorie participem velis». Quod et factum est. Substitit enim, patre Romam abeunte, cuius non multo post animam e carcere gemino ad sidereas scandentem sedes conspexisse dicitur, ignarus rerum et miraculo stupens atque interrogans an se tunc etiam sequi, an quid aliud agere iuberet. Quem ille ut in solitudine perstaret admonuit, et sic celum petens inter verba disparuit. Discipulus autem ille, consilii memor, usque ad tempora nostra perveniens et dierum plenus, ante hos paucos annos post magistrum abiit, magna quidem apud suos sanctitatis opinione et mirabilium fama operum relicta. Sed ad Celestinum redeo, cuius ascensus quam mestus, quamque contra animum suum esset, descensus letus et spontaneus declaravit. Audivi narrantes, qui viderunt, tanto illum fugisse cum gaudio, eaque signa letitie spiritalis oculis ac fronte gestantem, dum a conspectu concilii iantandem sibi redditus ac liber abscederet, quasi non humerum blando honeri sed collum diris securibus subduxisset, utque eius in vultu nescio quid angelicum reluceret. Nec immerito; norat enim quid repeteret, nec quid dimitteret ignorabat. Certe a laboribus ad requiem, ab insanis disceptationibus ad divina colloquia remeabat, linquebat urbem, ibat animo et, nisi successoris astus obstaret, pedibus ibat in montem, hispidum fateor ac preruptum, sed unde sibi planum iter esset ad superos. Cum quo utinam vixissemus! Quod idcirco precipue de hoc uno inter tot solitarios optaverim, quia nusquam rei optate propinquius votum erat; neque enim magno disiungimur intervallo, modicumque vel cuntandum illi, vel nobis accelerandum fuit, ut iter hoc vite pariter ageremus, quod ille cum patribus nostris egit. Et quam brevi spatio temporis, per omnem Italie tractum usque ad Alpes, quot ab eodem instituti ordinis conventus sacri! Iamque, ut audio, Alpes ipsas devotio propagata transcendit. Durat religiosa successio durabitque et, quos in solitudine genuit, vivunt nati, cum in palatio geniti, quosque vel ad Ecclesie cardinem vel ad alios gradus extulit, iampridem omnes obierint: tanto stabiliora sunt sacre solitudinis fundamenta quam seculi. Irrideant licet igitur qui viderunt, quibus pre fulgore auri et purpure squalidus opum spretor et paupertas sancta sordebat; nos hominem hunc miremur interque rarissimos numeremus, damnumque vocemus non vidisse, cuius visio lucrum ingens exemplumque clarissimum prestare poterat altioris vite confragosa tentantibus. Ceterum presens fama consecratumque viri nomen et laudatoribus suis favent et arguunt insultantes. Gratias autem Deo, tam magnanimes facti sumus, ut hos duos Petros emulis carituros et pusillanimitatem huiuscemodi sine exemplo nostri temporis futuram speremus.

9

Sed ecce, quod non putabam, rursum vocor in Gallias; dumque inter solitarios claros viros transeo, tertium quendam Petrum se preteriri non debere velut a tergo vociferantem eminus audire michi videor, cogorque subsistere. Is est Petrus heremita, qui olim in territorio Ambianensi solitariam vitam duxit, qualem sane non latuit. Dum enim indignari et irasci iam Cristus inciperet hereditatem propriam tam diu suis et nostris ab hostibus conculcari, non ulli regum cristianorum pingues somnos in plumis purpuraque captantium, non Romano Pontifici Urbano, gravi licet ornatoque viro occupato tamen, sed Petro inopi, otioso, solitario et humiliore grabatulo quiescenti, quid fieri vellet aperuit: primo quidem inspirans ut transmarine peregrinationi se festinus accingeret, presenti miseriarum spectaculo pio promptior negotio futurus; deinde, dum quo iussus fuerat pervenisset, et Simeonis qui tunc patriarcha ierosolimitanus erat ceterorumque fidelium miserando servitio ac sacrorum tristi ludibrio locorum concussus ac gemens, et orationes vigiliasque nocturnas agens, tandem supra nudum ecclesie pavimentum somno succubuisset, consopito iterum Cristus apparuit, iubens ut ad vindictam sui nominis pastores ac principes catholicos excitaret. Tantam vero legationem tamque supra vires suas quam devote susceperit, quam impigre quamque fideliter executus sit, Cristoque piis conatibus aspirante quam votive successerit, non est huius temporis exponere, presertim cum et stilo tolerabili et sermone vulgari duobus non parvis voluminibus ea res in populis etiam nota sit. Etsi de hoc quoque scribentium varie affectos animos videam, sed sequor in dubiis quibus potius credendum censeo, et quos rerum non hominum studio agi reor. Atque utinam qualis exitus, talis eventus, et ut felix Cristi ultio sic perpetua fuisset, neque peccatis hominum e tanto victorie successu ad antiquas miserias reditum esset, eo fedius, quo iterum amisisse quod nostrum erat quam non recuperasse deformius nobis hostibusque formosius, et nobis spei minoris illisque maioris adversum nos vel custodie in posterum vel crudelitatis occasio est. Nunc vero quid defleam, aut quid querar! presepe, Calvariam, busti saxum, Oliveti montem, vallemque iudicii, et reliqua dilecta singulariter Cristo loca, ubi homo factus est et in lucem editus, ubi natus vagiit, ubi infans reptavit, ubi puer lusit, ubi vir docuit, ubi vivificum nobis spiritum exhalavit, ubi exanimis iacuit surrexitque, unde ad inferos descendit, unde conscendit ad superos, ubi postremo vivos ac mortuos irretractabili sententia iudicabit; terram maioribus nostris promissam, nobis ereptam, nobis debitam si viri essemus, spei nostre sedem, arram patrie eterne, nunc egiptiacus canis tenet! Heu, quid preter gemitum et querelas relictum est misero, quando et nostri reges nil nisi delitias, et nostri pontifices nil nisi divitias amant; populi vero vel servi flent, vel insaniunt liberi, et omnes que sua sunt querunt, que Cristi autem nullus, cuius peculiare patrimonium nobis spectantibus otioseque sedentibus laceratur? Quid loquor, aut quid omnium occupatissimos otiosos voco? Imo vero dum fremimus et meditamur inania, dum ceno volvimur ac libidinibus exercemur et nitimur profugas retinere, dum nummos pauperum numeramus atque abdimus, dum supervacuas et ineptas turres in novissima Babilone construimus, ut celotenus scandat ruitura superbia, humillimam Cristi sedem non est qui tueatur aut vindicet. Denique dum fratribus nostris insidiamur, impiis hostibus incustoditum et inerme latus obtulimus, aditumque prebuimus in thalamum regis nostri: crimen ingens, et nostrarum frontium pudor eternus, quibus Cristi vexillum impudenter affigimus, ut tam magnifice Cristi iniurias ulciscamur, quas ipse nutu quidem posset ulcisci, et fortassis ulciscitur secretiore iustitia, ex alto tamen interea prospiciens fidem nostram. Nos autem vel torpemus vel ardemus animorum estibus. Ecce nunc ut inexpleta cupidine et flammante odio de profane seu barbarice telluris angustiis altercantur reges et principes terre! Et esto conveniant in unum, quid inde publicum bonum speres? Nunquam Herodes et Pilatus nisi adversus Dominum et adversus Cristum eius atque illius iussa convenient. Quiescent forte, somnoque et voluptatibus incumbent, turpia lucra captabunt, et subiectos quos armati spoliant togati spoliabunt dum que necessitas belli est licentia pacis erit. Coniugem ac sobolem omnes diligent, Deum nullus ac proximum; par corporum cura erit et incuriositas animarum; aurum, gemmas, preciosamque suppellectilem aggregabunt, virtutum ornamenta despicient; amabunt proprios agellos, pro his pugnare et digladiari et perire non metuent; nemo erit qui terre sancte universali dispendio moveatur. Cur, queso, nisi quia verissimum est quod dixi? hec singulorum videntur esse, illa autem Cristi. Ita Creatoris ac Liberatoris nostri gloriam spernentes, nostram querimus; nec redit in mentem his olim moribus celo cecidisse Luciferum, quibus nos celum hodie speramus ascendere. Quodsi ad credendum verbis es tardior, utique rebus credes, que mentiri, ut dicitur, non solent. Circumspice, oro, et percurre provincias, et quere quid agatur apud nos. Gallus et Britannus litigant; quinque iam lustra volvuntur, ex quo non Cristus et Maria, sed Mars et Bellona inter illos reges regnant, cumque iam ferrum utrinque lentescat, nichil ferrei animi molliuntur, necdum imber sanguineus tantos irarum lenit ardores. Itaque tametsi, quod inopinabile apud nos apud avos ac proavos inauditum erat, hunc modo longe nostrorum regum maximum multo impar hostis in vincula traxerit, nec fortuna amplius tanti regni pondus ferre potuerit, nullus tamen ideo rerum finis, primogenito capti regis arma retentante. Unde ut vides nunc maxime bellum tonat, nunc ex integro regii coeunt exercitus, et Cristo refundendus sanguis invidie consecratur. Hispanus ille maior heret et per ignaviam sinit infra suos fines, proh pudor, angusto in scopulo maiestatem Cristi nefarie blasfemari; hic vero, qui litora nostri maris incolit, nil preter aurum Venetorum ac sanguinem Ianuensium sitit et cogitat, avaritie imperio illorum satelles horum hostis: ab illis auro vinctus, ab his ferro victus. Ille autem extremus regum sonoris ac refluis Occeani fluctibus obsurduit, ut de tam longinquo suspiria nostra non audiat, et in occidente ultimo sepultus quid agat oriens non curet. Cesar hic noster, rapto dyademate, in Germaniam abiit, patriis latebris et nomine contentus imperii, cuius extrema membra complectitur caput spernens; quem recuperaturum perdita sperabamus, suum servare non audet, nulloque fugiens persequente, sponse sacros amplexus et pulcre faciem horret Italie, tanquam sub celo aliquid sit pulcrius. Arguit eum, fateor, illa calens et temeraria fides mea, que summa etiam perflare non metuit; excusat se, et ecclesie iurasse se iurat ne amplius quam unum diem Rome ageret. O infamem diem, o pudendum fedus! o superi, en iusiurandum, en religio, en pietas! Romanus Pontifex ita Romam suam deseruit, ut eam nolit ab alio frequentari et de hoc cum romano imperatore paciscitur. Quid hic loquar nescio, et, si scirem, tacere consilium est. Unum est quod me tacito res loquatur: quoniam qui habitatorem urbi eripit, aratorem si posset induceret; quod quam iuste velit viderit. Germania nil aliud studet quam stipendiarios latrones in reipublice exitium armare, et e suis nubibus in nostras terras iugem ferreum imbrem pluit, dignum, non infitior, quia volentibus accidit. Italia suis ipsa se viribus conficit, et siquando respirat, auri amor Cristi amore potentior animos occupat et per omnes terras ac maria distrahit. Grecia, vel suis erroribus vel nostris aversa superbiis, ovile pristinum et pascua nostra contemnit.

Iam de regibus aliis ac terrarum dominis, deque pontificibus nostris loqui supervacuus labor, vulgata sunt omnia. Et hic quidem Europe status. Piget hinc longius proficisci, sed attingenda sunt vulnera que, quanquam procul a capite et vitalibus membris, situ tamen et longa segnitie putruerunt. Augustinus quidem oriundus ex Africa in Confessionibus suis Homeri librum sibi difficilem dicit quod externis, Virgilii facilem quod suis, hoc est latinis literis, scriptus est. Atqui nunc Africam metire, et a Nili alveo ad Atlanticum occeanum volucri meditatione perambula, puto nullum ibi reperies qui literas nostras norit aut diligat, nisi peregrinus forte vel mercator vel captivus sit. Ieronimus ad Evandrum scribens, post Gallias atque Britannias provincias nostri orbis, Africam et Persidem et Orientem et Indiam omnemque barbariem unum Cristum adorare confirmat, unam servare regulam veritatis. Id quam verum hodie sit, ne dici quidem expedit. Sed ut recentius testimonium nostri dedecoris attingam, nonne Gregorius quodam loco gratulatur et exultat quod sua etate Asia tota iam crederet? Nunc, heu, ut a leva Tanais usque ad dexteram Nili ripam per Eoi litoris amplissimos flexus ambiendo pervenias, et quicquid illos longe distantes mundi terminos nostrique maris equor interiacet sive terrarum sive hominum excutias, quamvis adhuc forte aliquis ibi sit qui Cristi nomen in ore habeat, qui tamen veram Cristi fidem habeat in corde nisi ex eodem genere, qui peregrinatione merce vel carcere teneantur, nullus ut arbitror est ibi. Sed ut notissime veritati quartus nunc etiam testis accedat, certe in hanc veram Cristi religionem suis temporibus concordasse omnes ecclesias, non solum in Hispania et Britannia, ut incipiamus ab ultimis, nec non Galliis, Italia, Sardinia, Cypro, Creta et Dalmatiis constitutas, sed in Cappadotia etiam, in Misia et Macedonia, et universa simul Helladia; insuper et universa Africa, Pamphilia, Licia, Isauria, et in omni Egipto et Lybia et Ponto totoque oriente, preter paucos Arrii sectatores, ad Iovianum Augustum missa fidelis Athanasii testatur epystola, non famam sequentis sed comperta referentis et, ut ipse ait, experimento sententiam omnium cognoscentis, et literarum pignus hominumque notitiam habentis. Sin forte pluribus testibus res eget, Ambrosius secundo Vocationis omnium gentium libro, et post eum Augustinus ipse in Psalmo quinto et nonagesimo cristiane fidei latiores quam Romani imperii fines ponunt, nec pervenire potuisse iugum populi ferro regnantis, quo regnantis a ligno pervenerit fides Cristi. Id si de vero imperio loqui eos constat, non de isto, quod iam non imperium sed imago quedam et imperii umbra est, utinam nostris quoque temporibus verum esset! profecto non tota insaniret Africa, non Persis, non Syria, non Egiptus, non Asia fere omnis, non denique, quod est gravius, maxima pars Europe. Romano enim imperio illi antiquo, ut preclari testantur auctores, nichil omnium defuit nisi modicum orientis; nobis, heu, prope omnia desunt nisi modicum occidentis. Quibus, cum per se singulis tum simul omnibus in hac ipsa querimonia quanta insit autoritas ac fides, neminem tam infidelem tamque hebetem puto esse, qui non sentiat. Quicquid tamen hi omnes dicunt et plus aliquid paucissimis verbis amplectitur Augustinus libro Vere religionis haud procul a principio: «Per omnes» inquit «terrarum partes, quas homines incolunt, sacra cristiana traduntur». Dictum breve, sed flebile nobis, et quo facile damni totius cumulum metiare. Quanquam quid testimoniis singulorum nitor? Ecclesiastice relegantur historie. Quot ibi ante annos mille catholicorum nomina presulum a septentrione ultimo, vel oriente, vel austro ad roborandum vulgandumque sacrum Cristi dogma coeuntium occurrent, ubi hodie non dicam nullus epyscopus, sed ne cristianus quidem vir inhabitat! Et ut leviora preteream sileamque alias, quibus idem principium par exitus, ipsa venerabilis urbs Nicea ubi apostolicum fidei fundamentum ab illis veri opificibus tot tam sacris senibus, tanta rationum calce compactum atque vallatum est, simul et tota Bithinia, cuius illa pars est, ab hostibus fidei possidentur. Ita regimur, ea nostris principibus reipublice cura est; sic aliena concupiscimus ut nostra perdamus. Sed in aliis quidem facile meipsum silentio aut oblivione consoler; tibi quid dicam prodita ac deserta Ierusalem? Hoc vulnus assidue recens in oculis et in fronte gestamus, hoc tegi dissimularique nullatenus potest, aliquantoque facilius damni sarcinam ferimus quam pudoris. Ceterum hec salutis spes, hoc studium glorie; sic calcantur sacra membrisque languentibus nostrum caput impune nunc ab egiptiaco cane discerpitur, et insultant pedes impii sanctuario Iesu Cristi, eodem ipso propter nostrum dedecus vel suas iniurias patiente, vel, ut dictum est, forsan occultius vindicante. Et est in tot tam publicis malis quisquam, qui veterum Romanorum glorie detrahere, talibusque mendaciis suum os inquinare audeat! O nos prorsus indignos, quibus tanto celi favore tam nullis omnino meritis sit consultum! O vere gratuita Dei dona! Dic enim — quando et estu doloris et fervore animi rapior, et audax dolor, et indignatio loquax est, et opima materia querelarum incidit , dic pater, libet equidem percuntari: si hodie Iulius Cesar ab inferis remearet, animum illum potentiamque suam referens, et Rome, hoc est in patria sua vivens, ut hauddubie faceret, Cristi nomen agnosceret, diutius ne passurum credimus, quod egiptius latro «et Pelusiaci tam mollis turba Canopi», ut ait ille, non dicam Ierosolimam et Iudeam et Syriam, sed ipsam Egiptum atque Alexandriam possideret, dum meminisset olim se, non tyranno impio sed legitimo quidem regi regnum simul et coniugem et vitam abstulisse, terrasque illas ut Cleopatre dono daret suo periculo domuisse? Non quero quam id iuste egerit, sed animi vim et acrimoniam illam miror ac necessariam temporibus nostris dico. Quam facile enim fidelis effectus Cristo suum restitueret, a quo se spiritum accepisse et eternam gloriam accepturum crederet, qui illud adulterii precium donaverit concubine! An si Cesar Augustus, si uterque Scipio Africanus, si magnus Pompeius, ut mille alios taceam, eiusdem cristiane fidei sacris initiati et in eadem urbe reviviscerent, pati possent, aut primus in Hispania, quam multis ante seculis fluctuantem nominis sui maiestate composuit, aut secundus in Africa, quam tributariam alter fecit, alter evertit, aut tertius sub artho et per orientem, ubi tot colla regum vinculis innexuit, Cristi sui nomen esse contemptui? Si enim pro terrena patria, vere fidei luce carentes, tanta sunt ausi, quid non ausuros Cristo duce feliciter crediderim pro eterna? Nostri autem duces elatissimi hominum, in thalamo leonibus fortiores, in campo cervis timidiores, ora virilia muliebribus animis dehonestant; ad nocturna bella promptissimi, imbelles ad reliqua, et ad nil aliud animosi quam ad luxurie studium virtutisque odium, quos imitari nequeunt quosque vel venerari vel mirari saltem taciti debuerant insectantur ac spernunt. Nichil autem insoliti est si virtutis exempla virtutis hostibus sunt molesta, aut si Maometi fautores, ut in multis, in hoc quoque secum sentiunt. Ille quidem, ut scriptum teneo, Mecham ex urbibus ac Ierosolimam benedicens, Romam et Antiochiam maledixit. Et quoniam iuvat impietatum suarum cogitando causas querere, in Mecha equidem et Roma nichil est quo movear. Quid enim novi est, si Mecham urbem mechus et impurus homo dilexit, profanum omnis impietatis habitaculum dignumque commaculati et incesti sui corporis hospitium? Ibi enim sceleratus et infamis predo sepultus est, luporum corvorumque visceribus dignior; et iacet ille carnifex in medio gentis sue, summo cultu ac reverentia prorsus indigna, cum tamen, heu dolor, Cristi tumulus irriverenter ab hoste possessus, non sine gravi periculo et infami pensitatione tributi raro furtim a fidelibus adeatur. Rursum vero quid miri est, si nefande superstitionis artifex suis artibus infestam almam urbem aspersam sacro sanguine martirum eminentissimamque arcem religionis ac fidei oderit, precipue metuens unde potissimum venenato dogmati suo posse verisimiliter excidium provenire, simul id recolens, tot inde ruinas et graves casus diversis iam temporibus Persis, Medis, Egiptus et Caldeis ac maioribus suis Arabibus provenisse? iustum pene odium sibi conflaverant metus et dolor. Miror magis, si non et Niliacas solitudines odio habuit, in quibus audierat Antonios atque Macharios tot miracula, tot virtutes solo Cristi nomine peregisse; nec dubito et illas odisse eum, magistrum voluptatum et totius obscene libidinis incentorem. Illud animum tangit unde vel amor Ierosolime vel Antiochie odium. Sed inducor ut suspicer, civitatem ubi adversarium eius Cristum — adversarium plane, quamvis forte de ipso propter maiestatem et gloriam nominis eius palam obloqui non auderet — tot contumelias, tot flagella, tam crudelem mortem pertulisse meminerat et gaudebat, amasse illum, quasi locum odii sui in Cristum invidieque participem; etsi amorem quem ferino in corde pepererat Cristi mors, eiusdem resurrectio extinxisse debuerit; sed illam homo insensatus et impius et cecus regnandi cupidine non videbat. Antiochiam vero odisse, quod illic primo cognomen Cristianitatis exortum esset, quod Apostolorum actus indicant, et Petrus apostolus, Cristi amicus et cristiane dux ac signifer cohortis, illic primam pontificii cathedram conscendisset, quasi harum altera, quantum in ea fuit, et Cristum et Cristi nomen oppresserit; altera Cristi et nomen et vicarium celebri veneratione sustulerit. Nullum sane locum odiosiorem illi quam Bethleem fuisse coniecto; tacuisse autem nomen illud, hominem licet indoctum, nativa tamen ingenii calliditate versutum, ne nimis apertas odiorum causas exprimere videretur. Hactenus gratum michi et lectori non ingratum puto diverticulum prebuerim.

Tempus est ut unde discessimus revertamur. Ego itaque mestitie stimulis impulsus, quod solum potui, candenti et ignita literarum acie indelebilem hanc infamie notam populis ac principibus nostris incusserim qui, tot inutilibus imo damnosis et impiis curis impliciti, honestam hanc et debitam precipuamque curam patrie negligunt: patrie, inquam, eterne nostreque Ierusalem, non huius que in terris, sed que sursum est in celis, matris nostre, unde nunc exulamus, cuius imaginem hec importat. Que si per se ipsam extimetur, nec patria est nostra, et meritum casum passa et graviore odio digna est, quippe que Deum suum, qui sub veste humili eam salvare descenderat, multis licet et magnis de nube carnis miraculorum fulgoribus coruscantem, ausu sacrilego et consensu nefario crucifixit. Ea quamvis impietas, sibi pestilens, mundo utilis foret, dum in crucem actum quasi de loco altiore adorandum gentibus demonstravit.

Non pro patria qualibet audenda sunt omnia, quanquam qui ausi sunt, multis ad celum laudibus afferantur. Laudatur ex nostris Brutus, laudatur Mutius, laudatur Curtius, laudantur Decii, Fabii, Cornelii, qui sanguinem suum pro patria effuderunt. Laudantur et exteri; simulis enim virtus non dissimilem laudem meretur. Codrum ac Themistoclen Athene laudant, Lacedemon Leonidam, Epaminondam Thebe, Carthago Philenos fratres, alieque urbes cives alios. De quibus omnibus si quid sentiam queris: celestis amanda respublica est, quam non tumultus tribunitii, non secessiones plebis, non senatus insolentia, non invidia simultatum, non bella civilia, non externa perturbant, pro qua quisquis sanguinem suum dedit, bonus civis et premii certus est. Non quod ideo temporalem hanc terrenamque patriam deserendam rear, pro qua si res exigat pugnare etiam iubemur, sed ita demum, si iustitia regitur et legibus equis vivit; qualem aliquo tempore fuisse rempublicam Romanorum Salustius ac Livius multique alii scripsere. De quo in primis acriter copioseque disputat Cicero, in his libris quos De republica scripsit. Quibus facile consentirem, ut tunc etiam, dum toti orbi vim faceret et violentissima videretur, iusta esset, quod his ipsi qui cogebantur expediret cogi, et unum idque nonnisi optimum et excellens rerum caput esse mundo, licet gustu asperum, certe necessarium foret, nisi quod dicam huic sententie vehementer obstaret. Quod scilicet, etsi inter homines iustitiam servarent cuique ius suum tribuendo et illis romanis artibus a poeta descriptis pacis morem imponendo, parcendo subiectis et superbos debellando, quamvis, ut preclare ait Cicero idem alibi, «imperium populi romani beneficiis teneretur, non iniuriis; bella aut pro sociis aut de imperio gererentur; exitus bellorum essent aut mites aut necessarii; regum, populorum, nationum portus esset et refugium senatus; nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studerent, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent», essetque verissimum quod «illud patrocinium orbis terre verius quam imperium poterat nominari»; quamvis hec, inquam, si erga homines summa iustitia et innocentia Romanorum illius temporis acta consenserim, iniustos tamen in Deum fuisse non ambigitur, cui non leve aliquid sed seipsos abstulerant, fugitivorum more servorum sui furtum damno facientes, quodque gravissimum furti genus, cultum illi debitum eius hostibus exhibentes. Que nimirum iniustitia multo est maior, quam si vicino fundus avitus aut mancipium raperetur. Qui locus ab Augustino in sue Celestis reipublice libris excussus curioseque tractatus est. Quid vero siquis nascendo patriam nactus iniustam malis moribus, quales fere nunc omnes vides? num pro tali sanguinem fudisse laudabitur? Nichil minus; quippe qui malis viris, improbis civibus impunitatem publicam facinorum propria morte quesierit. Hunc tu michi laude dignum ac memoria, quam multis ob hanc causam contigisse quidem legimus? hunc tu michi per gloriam vivere dixeris? Ego et vite prodigum et bis mortuum dicam, qui simul corpus atque animam, simul hanc vitam proiecerit et eternam. Contra autem, ne longius vager, pro celesti Ierusalem, pro patria illa perpetua, que beatum nobis spondet habitaculum, sine fine, sine labore, sine solicitudine, sine metu, sine ulla denique molestia, in qua nil turpe, nil impium, nil iniustum habitat, quid non vel audere vel aggredi iustum esset, siquid pietatis aut iustitie esset in nobis? Iam vere ut Petrus a patria, sic ego longius ab incepto peregrinatus sum, hosque michi animos unius solitarii senis occursus dedit, ut orientale nostrum obprobrium occidentis principibus ac populis exprobrarem. Qua in re tam efficax utinam dextera mea sit, quam illius lingua fuit! Quod frustra me optare certe scio; vereor magis ne importune nimium et audacter hec locutus videar inter illos, quibus libertas animi temeritas, et veritas furor, et admonitio omnis iniuria est. Utcunque res accepta erit, ego his verbis et digressione hac levatus gravi et molesto fasce querelarum, ad suscepte narrationis iter alacrior redeo.

10

Quid vero nunc minoribus immorer? Ille inter natos mulierum maximus Iohannes sanctus ab utero, quem e summo celi fastigio venturus ad terram Cristus, ut rex nuntium, ut preconem iudex, ut auroram dies et Luciferum sol premisit, non se tutum credidit nisi deserti antra tenera etate subiisset.

Fecit idem Maria post peccatum: non in populis longum conspici aut habitare in palatiis elegit, sed patriam fugiens in has terras velut in orbem alterum delata, perseveranter hic latuit in finem, et pro domo habuit nudam et concavam illam rupem, quam vidisse te arbitror; neque enim procul hinc abest, et locus est sacer, quodam horrore venerabilis, ac visitari de longinquo etiam non indignus; ubi et sepe me fuisse et tres olim noctes totidemque dies non sine voluptate, alia quam que in urbibus capi solet, exegisse memini. Illic dulcis ac felix Cristi hospita non ornatarum servitio puellarum, sed obsequentium ministerio angelorum vivens ac moriens usa est. At nil tale fecit Martha soror, dicat aliquis, et tamen sancta est. Non infitior id quidem, sed certe multo sanctior Maria que id fecit. Iure igitur, ab illo summo et infallibili rerum extimatore, de optime partis electione laudata est, ut si verum est quod doctorum hominum habet assertio, sub duarum sororum integumento preter historie veritatem duplicis etiam vite misterium contineri, nullus dubio relinquatur locus, quin contemplativa solicite actuoseque vite et Cristi iudicio prelata sit, et electione presertim Cristi fidelium preferenda.

Quis ergo miretur si peccator, tot circumsessus ab hostibus, tutas cupide fugit in latebras, et imbecillitatis sue memor, et tot exemplis admonitus non humanis tantum sed divinis? Cum enim valida omnia, tum illud inexpugnabile quod ipse Salvator, fons omnium salutarium exemplorum, quanquam nec egens solitudinis nec frequentie metuens, ut doctrinam tamen suam factis astrueret, in montem oraturus ascendit. Solus oravit, in solitudine ieiunavit, in solitudine tentantem vicit adversarium, post in multitudine licet volens ab adversariis perimendus; in solitudine bis parvo convivio et pauculis panibus paucioribusque pisciculis inextimabilem ac famelicam turbam pavit, cum saturitate mirabili tum ingenti miraculo fragmentorum. In solitudinem tanquam locum consolationis et pacis, audita Iohannis morte, se contulit; denique in loco campestri turbas docuit, in excelso monte transfiguratus est, ubi supra eum vox eterni Patris intonuit; in monte etiam pernoctavit orans, et rursus in montem oraturus ac moriturus ascendit, non contentus nisi, parumper avulsus a suis, orationi prope novissime magis magisque solitarium locum quereret, facto docens ut et nos arctis in rebus solitudinem quereremus. Idem et offerendum regni pondus respuens solus in montem fugit, et nondum tempestive mortis periculum in solitudine declinavit, ut nos et fortune blanditias et minas in solitudinem fugere et ex alto contemnere doceremur. Que si vera omnia, si testimoniis evangelicis nota sunt, dubitamus adhuc, cristiani homines, quid nobis de solitudine sentiendum sit, de qua ita sensisse magistrum et ducem et dominum nostrum scimus? Cuius, ut dictum est, precursor ab ipso primordio in solitudine vitam egit; cuius tot amici idem vite genus et prius elegerant et postmodum elegerunt; cuius postremo mater virgo, Deo gravida, confestim in montana perrexit, in solitudinem antequam nasceretur sacri uteri beatissimum pondus ferens, cui profectioni Spiritum Sanctum ducem fuisse fidelium nullus hesitaverit.

His autem et siqua sunt eiusmodi, nam neque cunta concludere vel necessarium fuit vel tam parva licuit papiro, ingens et solitudinis laus inest et ad imitandum stimulus exemplumque. Profecto enim quisquis hec audiet, si eodem aspirat, idem faciet; nec ad unum terminum diversa feretur via, presertim cum neque rectior neque compendiosior ulla sit. Et nimirum a populis proposito atque opinione distantes, haud absonum videri debet, si ut studiorum, sic locorum quoque distantia vel dissimilitudine separemur. Diversos animos diversi habitus decent distincteque mansiones; plerunque contraria infeliciter miscentur; amanda nobis et in familiaritatem admittenda solitudo est, idque non honestatis tantum sed securitatis causa. Ut enim rarus luxus in silvis, sic in urbibus perrara modestia est; quisnam vero rationi aut virtuti locus esse potest, ubi et exemplis et consiliis malis est imperium, ubi opinionibus falsis occupata omnia, et consuetudini datum regnum, ac prescriptus error, quasi quicquid delectat et deceat? Ubi non queritur quid in re sit, sed quid agi soleat aut quid plurimis videatur, quo fallacius testimonium nullum est. Crede igitur michi: quisquis aut virtutem sequeris aut vitium fugis, ut hanc teneas neve ab illo tenearis, anceps tibi in populis est mora. Quid enim ibi videas nisi contentiones, adulteria, fraudes, iniurias, furta, rapinas, homicidia? He te artes excipient primo urbis in limine, he rerum imagines circumvolabunt, hec exempla circumstrepent, difficillimum erit quin, etsi alius fueris, quales cuntos inveneris talis fias.

Neu tibi nunc forte spes melior blandiatur, quasi vel aliud auditurus visurus ve, vel inter lubrica constantiore vestigio mansurus sis, innocentioris evi et altioris viri exemplo disce quid speres. David certe rex erat et sanctus et sapiens et propheta, et tamen contristatus et conturbatus, et formidine mortis et timore ac tremore obrutus tenebrisque contectus; quid aliud vidit nisi «iniquitatem» et «contradictionem in civitate», ut suis utar verbis, et «super muros eius iniquitatem; et laborem in medio eius et iniustitiam, et non deficientes de plateis eius usuram et dolum»? Propter quod ipse quoque tantorum rector ac debitor populorum, pro salute propria elongavit fugiens et mansit in solitudine, expectans Dominum qui eum a tempestate animi salvum fecit. Nempe meminerat sibi in solitudine divinitus oblatum regnum, seque non fratribus tantum suis, qui in civitate erant, maioribus natu, sed regi etiam Israel, qui erat in regia, divino iudicio prelatum, eumque ipsum regem sibi implacabiliter adversantem in solitudine ac speluncis bis in manus suas traditum ac dimissum, tam manifestis indiciis innocentie sue, ut ora chlamidis hastaque regia procul ostensis, immitem licet animum beneficio victum flere compelleret. Reputabat inde secum, ut bis in solitudine magni hostis et, qua nulla clarior victoria, bis animi sui victor, in Ierusalem vero victus libidine, indignum maiestate regis scelus, turpi adulterio degenerem fraudem et homicidium crudele coniunxerat. Conferebat cum Isaac solitudine suam sortem urbanam, cogitans ut illi post diei medium meditandi gratia in agrum egresso et per viam deambulanti felix castumque coniugium, sic sibi post meridianum somnum voluptuose deambulanti in solario regie domus aliena coniugia fedandi voluntatem impiam ac superbam et occasionem penitendam ac miseram contigisse. Iure ergo periculosam et infaustam urbem fugiens, tutam ac felicem in solitudinem properabat. Quod si de Cristo dictum accipimus, ut quidam volunt, eo maius ad id de quo agitur argumentum est, quo non modo David sed omnium maior est Cristus. Non sine causa equidem ut sermonis huius extrema cum primis iungam, de ipso Abraham scriptum opinari licet, quod «eduxit eum Dominus foras, et ait illi: Suspice celum». Meo namque iudicio, qui celum vult suspicere quique celestia contemplari, educendus est foras, eo quod in urbibus obiectu multarum et malarum rerum mortalis obtunditur ac prepeditur obtuitus; ita dico educendus foras, sed educendus a Domino, alioquin nusquam tutus, piaculis nostris in media nos deserta sequentibus et maria alta tranantibus. Unde est quod non ducem Deum sed concupiscentias suas secuti quidam in solitudine corruerunt; nec ignotum habeo ut Loth, iustus in Sodomis, in monte peccavit, quanquam enim quid fecerit ignoravit, ut ait Ieronimus, et quanquam voluntas non sit in crimine, tamen error in culpa est. Hoc est ergo in quo excusari vir in ceteris iustus et integer non possit, quod ita se vino obrui passus est, ut vel ignorans probrum illud admitteret, quod cogitare sciens ac sobrius horruisset; levo pede igitur ascendit in montem melius forte mansurus in Segor, quam imbecillitati sue sedem sponte delegerat. Sane clarior testatiorque res est quam ut tot opem exemplorum flagitet, eos qui celo inhiant non sonoros urbium conventus, sed tacitas ac tranquillas solitudines optare, ubi Deus illis assidue supra verticem est, mundus atque humana sub pedibus.

11

Tempus erat ut finem facerem, nam et destinatus operi modus exceditur et me alie vocant cure, tu vero iam nimium sermone hoc ab officii maioris intentione distraheris; sed temperare michi nequeo quominus aliquot exempla ex alio genere hominum attingam, eorum qui aliquam rarioris fame materiam ingenio moliuntur. Sileo autem gignosophistas, quos per ultimas et umbrosas Indie solitudines nudos, quod ipsum nomen indicat, ac vagos philosophari solitos ferunt. Pretereo bragmanas, de quibus Ambrosii nomine prenotatus liber a nonnullis ostenditur, qui trans Gangen in orientis extremo saluberrimis auris et solitaria regione habitant que, quantum opinione assequor, haud longe semota ab illis est locis, ubi terrestris paradisus esse creditur, et ipsi per silvas vagi et nudi. Quos dicerem a gignosophistis nec secta nec moribus differentes nec re ulla nisi loco forsan aut nomine, nisi Bardasanes, vir Babilonius et ob id saltem vicinitate plagarum fidem meritus, gignosophistas apud Indos in duo dogmata divisisset, quorum unum appellat bragmanas, alterum samaneos, cuius contra Iovinianum meminit Ieronimus, ut appareat generis nomen esse gignosophistas, bragmanas speciei; quamvis non me lateat, ex his que in prohemio divinarum Scripturarum Ieronimus idem narrat, longe aliam sententiam nasci posse. Sed ne hic scrupulus ceptum iter impediat, pretervehar, et id potius sequar quod institui. Est itaque bragmanarum gens, ut aiunt, et continentia et puritate mentis eximia, et contemptu divitiarum et gravi multum veneranda silentio; in quo illis non in fabellis anilibus, ut multis, summa aurium voluptas. Id non hominum clamor aut simphoniacum carmen obrumpit, sed vel cantus avium vel hymnorum sonus, quod unum lingue exercitium habent; omne illis desiderium, omnis spes nonnisi in futuri seculi vita est. Cibus ex erbis aut arborum baccis, vestis ex frondibus siqua tamen est vestis; postremo tectum ex ramis, lectus ex floribus, potus ex fontibus. Horum unus Calanus ille fuit, cuius ad Alexandrum Macedonem fertur epystola, cui etiam instantem vite exitum iocando predixit cum ipse, succensa lignorum strue, more gentis ad voluntariam mortem iret; cuius et greci et nostri scriptores meminerunt. Vir apud nos famosus, infamis inter suos quod, quasi discipline severioris et moris patrii desertor, ad verbosam Grecie philosophiam et delitiosam mollitiem transfugisset; in quem acriter quidem omnes, sed acrius cuntis invehitur ille venerabilior nudus senex Dandamus, coetaneus suus, sed nec externis moribus nec dogmatibus peregrinis infectus, cuius quoque epystolam, nescio animosam magis an verbosam, ad eundem regem in aliorum scriptis invenio. Nam Calani epystolam quam dixi, nequis dubitet, ipse Ambrosius epystolis suis immiscuit; huius vero non epystola, sed cum ipso rege colloquium extat, longum quidem et ab omni parte liberrimum, in eo libro quem de Bragmanarum vita suo nomine inscriptum supra retuli. Qui licet non plene michi redoleat Ambrosii stilum, inter Ambrosii tamen libros medius est, ingenti quodam et venerabili et vetusto volumine librorum eius, quod in archivo Ambrosiane mediolanensis ecclesie custoditur; quantum sane haud fortuitis suspicionibus auguror, non Ambrosii sed Palladii liber est. Quisquis autem sit auctor, narrat certe quod auditu forsitan non fuerit iniucundum, detulisse illi regem munera, aurum, argentum, vestes, panes, oleum. Illum omnia preter ultimum contempsisse, quod aurum et argentum diceret usque adeo nullius esse momenti, ut nedum viri animum capere, sed nec ullam quamlibet circumvolitantium avicularum ad canendum dulcius possent inducere; vestes non ut supervacuas modo respueret, sed ut impedimentum libertatis ac vinculum abhorreret; panem ignis quasdam quasi reliquias irrideret. Sed ne ad unum regalium munerum contemptor existeret, sumpsisse oleum refert et mox magna lignorum congerie incensa superfudisse, flammaque clarissima erumpente, perbreviter quidem ut in omnibus omnipotenti Deo gratias egisse, quasi hoc illi sacrificii genus esset. Et de hoc quidem solitario sene hactenus. De quo rursum deque omni ritu gentis illius quid in totum pronuntiem ignoro. Nuditas namque illa non placet quantalibet elementorum clementia, neque enim tantum frigoribus sed pudori modesti amictus honestate consulitur; quamvis, ut scriptum est, genitalia velare soleant, cetera nudi. Non placet incuriositas belluina somni cibique, ne dum extremum curiose vite fugimus in contrarium relabamur; placet hac in re, ut in multis, ciceroniana temperies: «Adhibenda» inquit «est munditia non odiosa neque exquisita nimis, tantum que fugiat agrestem et inhumanam negligentiam». Eadem ratio est habenda vestitus, in quo sicut in plerisque rebus mediocritas optima est. Hic, inquam, michi vite modus placet. Sit somnus brevis, cibus levis, potus facilis, humilis toga, modo aliquid inter habitum ac thorum mensamque hominis et pecudis intersit. Non quero tectorum divites casus atque aureas ruinas; non quero celato argento et estuantibus epulis graves mensas — non immemor adeo mei sum —, sed in omnibus modum quero; non prohibeo interdum humi discumbere aut sopiri, ne familiarem meum improbasse videar, qui ait in Epystolis:

cena brevis iuvat, et prope rivum somnus in herba.

Totum vero sub divo tempus agere, non tam hominum quam ursorum iudico, quamvis ille se celum pro tecto terram totam pro lecto habere glorietur. Verum hec in graviorum comparatione levissima dixeris. Ille perversus mos mortis anticipande, ut quasi vita eorum non ab alio quam ab eis sit, et statione corporis iniussu Dei abire liceat cum velint; quod non solum Cristi fides detestatur, sed philosophorum quoque clarissimi. Ut vero dementie hoc, sic illud importune superbie est, quod se peccatum non habere confirmant, seducentes se et mendacem facientes Spiritum Sanctum, qui per os Iohannis apostoli insolentiam hanc retundit ad confessionem et penitentiam nos invitans. Hec sunt que me offendunt in hac secta. Etsi nescius non sim senem ipsum, qui Alexandro in frontem multa cum libertate restiterit, et michi, si adsit, pro sua heresi magnifice responsurum. Ex diverso autem placet ille contemptus mundi, qui iusto maior esse non potest; placet solitudo, placet libertas, que nulli gentium tanta est; placet silentium, placet otium, placet quies, placet intenta cogitatio, placet integritas atque securitas, modo temeritas absit; placet animorum equabilitas unaque semper frons, et nullius rei timor aut cupiditas, placet silvestris habitatio, fontisque vicinitas quem, ut in eo libro scriptum est, quasi uber terre matris incorruptum atque integrum in os suum mulgere consueverat. Movetque me, fateor, collocutio illa gravissima cum bragmanarum omnium tum precipue Dandami, de qua paulo ante dicebam, cum Alexandro habita. In qua non illi uni, sed universo propemodum generi humano exprobrantur scelerum innumerabilium acervi, nominatim inexplebilis, auri sitis, inhumana feritas, odium omnium contemptusque Dei, puerilis divitiarum admiratio, femineusque marium ornatus, tumor animi, tremor mortis, inconsultus appetitus glorie, ad hec lingue lapsus, multiloquium inane et loquenti sepe noxium, philosophia omnis in verbis, sensus in labiis, vite sermo contrarius, inconsideratio actionum penitentie proxima, infinita rerum indigentia per avaritiam invecta, affectuum intestina discordia et exterior membrorum multa rebellio, multa morum perversitas, atque ante alia cedis amor ac bellorum studium, domestici quoque victus enormitas, preceps ebrietas, et gula sui hostis ac pernicies alumni, ridicula ciborum conquisitio, et in primis esus carnium, ubi premordaciter nos non bobus equisque vel cervis sed lupis ac leonibus pares dicit, atque ardentiore convitio mortuorum etiam corporum sepulcra viventia. In hoc quoque te sermonis diversorium, care animo meo pater, non invitus adduxerim, quoniam, licet ut audisti non omnes bragmanicos mores probem, solitudinem tamen ac solitariam vitam probo, de qua scribens pretereundos non credidi, quos hac vita singulariter preque omnibus gloriari solitos accepissem. Transeo tamen hinc, velut e regione suspecta, ne diutius insistens tam longinquis in rebus veris forte falsa permisceam.

Quamvis nunc etiam, dum hec scribo, non desint aliqui ex nostris, quibus nulla natio orbem lustrare curiosior, qui asserant apud Indos esse hominem his moribus incredibili innocentia ac doctrina; ad quem visendum populi ac reges Indorum, plus quam dici possit, humiliter atque suppliciter accedant, intercessionem eius apud Deum et responsa in dubiis ac vite consilia poscentes et quem per omnia prope divinis venerentur honoribus, cum ille grandevus, nudus humi recubans, nec ipsis assurgens regibus, vix motis labiis pauca respondeat; cuius voces pro oraculis excepte magnum omnis casus sint solamen et longissimarum refrigerium viarum. Reges ipsos perhibent (quod cum his que fecisse Alexandrum legimus satis convenit), cum ad eam quam is inhabitat silvam venerint, solitos ex equis desilire, purpuream clamidem exuere, dyademata et anulos et armillas et sceptra deponere, dimissisque satellitibus solos aut cum paucissimis electis viris ad eum non sine stupore quodam ingredi, atque ad pedes eius procubuisse vel semel colloquioque dignatum esse eterne glorie haberi. Quod penitus fabulosum suspicari possem, nisi Bardasanes ille, cuius paulo supra memini, Ieronimusque post eum dicerent quod ab his, nisi quia dicitur brevius, non abhorret: esse ibi hosce homines, ad quos cum rex venerit, adorare illos solitus sit, pacemque provincie in illorum precibus arbitretur sitam. Qui si olim plures fuerant, quid vetat unum esse hodie? Multa preterea de his dici poterant, que persequi longum est.

Sed quoniam iuvat inter singulares solitudinis amicos solitarias etiam, ut ita dicam, gentes attingere, longe alio mundi tractu, trans aquilonem montesque Ripheos, ubi exigente celi ratione nonnisi unam toto anno diem atque unam noctem ferunt, et utranque semestrem, Yperboream gentem esse iisdem prope moribus fama est, nisi quod de nuditate nichil credo propter immitius celum, eadem tamen voluntarie mortis consuetudine pessima, sed alio genere moriendi. Sicut enim Indi in flammas eunt, sic hi ubi, ut aiunt, non tedium sed satietas vite et desiderium mortis incesserit, sertis ornati, letum velut ad festum ac solemne pergentes, se in proximos fluctus maris ab altissima rupe precipitant: hic percelebris vite finis, hoc sepulcri genus eximium. Gentem sane in reliquis certe innocentissimam esse iustissimamque mortalium et longioris et beatioris vite, bellorum expertem ac nesciam iurgiorum, otioque semper pacifico fruentem, et inter lucos ac solitudines habitantem. Cuius gentis et Pomponius Melas in Cosmographie libris et multi alii meminere. Addunt Plinius Secundus et Solinus, curiosissimi talium scrutatores, gentis alterius sed vicine et huic persimilis mentionem, Arimpheos vocant, quibus sedes nemora, alimenta sint bacce. Eam gentem seriam et clementem dicunt habitare autem ubi Ripheorum montium iuga deficiunt; gentem sacram haberi, cuius autoritas tanta sit, ut inter tot ferocissimas nationes non ipsi solum, sed quicunque ad eos confugerint quasi ad templum aliquod, salvi inviolatique sint. Apud hos coma probrum, sexus uterque tondetur.

Hinc ad occasum versus transeo philosophos Gallorum, quorum inter scriptores crebra mentio — druidas dixere — solitos in specubus ac remotis in saltibus docere nobilissimos gentis sapientiam atque facundiam, et naturas rerum, et siderum motus, et deorum archana, et immortalitatem animarum et alterius vite statum. Transeo Thilem et Hibernem, quarum altera scribentium varietate famosissima sed ignota est, altera vero notissima. Cuius gentem, opum rerumque civilium contemptricem, insuper et agriculture negligentem, pascua et silvas incolere compertum habeo, cui pro delitiis otium, pro summis opibus sit libertas. Felicem gentem dicerem, nisi alia, si modo vera est, infamia et morum malignitate retraherer. Pretereo Fortunatas Insulas, que extremo sub occidente, ut nobis et viciniores et notiores, sic quam longissime vel ab Indis absunt, vel ab Artho, terra multorum sed in primis Flacci lyrico carmine nobilis, cuius pervetusta fama est et recens. Eo siquidem et patrum memoria, Ianuensium armata classis penetravit, et nuper Clemens VI illi patrie principem dedit, quem vidimus, hispanorum et gallorum regum mixto sanguine generosum quendam virum. Qui, meministi enim, dum eo die corona ac sceptro per urbem spectandus incederet, repente tantus celo imber effluxit, atque ita domum madidus rediit, ut omen esset incubuisse illi vere pluvialis et aquose patrie principatum. Cui quidem in dominio extra orbem sito qualiter successerit non novi; scio tamen quod multa feruntur et scribuntur, propter que non plene fortunatarum cognomini terrarum fortuna conveniat. Ceterum gentem illam pre cuntis ferme mortalibus solitudine gaudere, moribus tamen incultam adeoque non absimilem beluis ut, nature magis instinctu quam electione sic agentem, non tam solitarie vivere quam in solitudinibus errare seu cum feris seu cum gregibus suis dicas. Sed iam satis curiositate hac longe lateque disiunctos mundi angulos pervagatus sum, quorum omnium non apud me, qui lecta vel audita refero, sed apud auctores rerum primarios fides erit; ego autem, his decursis, ad clariora et nobis notiora progredior.

12

Quid ergo philosophi, quid poete? Philosophos autem dico, non istos quos, qui cathedrarios primum dixit, ille michi proprium rei nomen imposuisse visus est. In cathedris enim philosophantur in actionibus insaniunt, precipiunt aliis preceptisque suis primi obstant primi legibus a se latis derogant, et signiferos se professi primi ordines deserunt primi virtutis imperio rebellant. Non hos igitur dico, sed illos veros, qui semper pauci, nunc nescio an penitus nulli sint, qui quod profitentur exhibeant amorem studiumque sapientie. Rursum et poetas intelligo, non hos quibus contexere versus sit satis, et, ut ait Flaccus,

versus inopes rerum nugasque canoras,

quibus usque ad fastidium abundamus; sed eos qui, siquid Ciceroni credimus, fuerunt semper ipsis quoque philosophis rariores; poetas, inquam, veros, quibus ingenium sit, ut Flaccus idem ait,

mens divinior atque os
magna sonaturum,

et quibus ex merito huius honor nominis debeatur. Hi tales vel philosophi vel poete, qualem nec unum digito monstrare etsi multos possim cogitatione michi fingere, siquos tamen vel nostra habet etas vel posteritas habitura est, nonne et urbes fugient et solitudines sectabuntur? De his enim qui fuerunt constat. Platonem interroga: credo Achademiam suam multum laudatis preferet Athenis. Interroga Plotinum, «inter philosophie professores cum Platone principem», ut Macrobius ait: respondebit Campanum sibi otium, de toto orbe, sufficere; cuius etsi miserabilis finis, tamen electio gloriosa est. Percontare Pithagoram: dicet se non modo solitudines amenas, sed vastas etiam et horrendas et sepe laboriosissimas peregrinationes desertis regionibus vestigande veritatis studio quesivisse. Nam doctrine eius ac nominis successores pithagoreos, voluptatum procellis expositam frequentiam declinantes, in solitudine desertisque locis habitare solitos, teste quoque Ieronimo, certum est. Quere a Democrito: fatebitur se sibi oculos eruisse, ut et videret verum et veri hostem populum non videret. Sciscitare Parmenidem et Atlanta: invenies eos nomina propria his in quibus habitarunt montibus reliquisse. Ipse Prometheus, si veritas requiritur, non negabit hinc fuisse locum fabule, qua in Caucaso religatus edacissimo vulturi rodendus exponitur, quod magna cum intentione animi incumbens totus indagini rerum archanarum, que hauddubie studiosum extenuant, montis illius solitudinem usurpasset. Sepe locus ingenio stimulos admovet; ideo apertus et liber optandus est his, qui animum rebus altis applicuere, quem in populis innumere vanitatum forme deprimunt atque discerpunt, et mille vias per fenestras ingressura mors invenit. Quibus rationibus invitatos multos philosophorum non modo frequentias urbium reliquisse apud Ieronimum ipsum lego, quasi primas inquietudinis ac laborum sedes, sed ortulos etiam suburbanos, quos suspectos scilicet vel eorum nimis culta mollities vel tumultuosarum urbium vicinitas faciebat. Quamobrem idem quoque de Socrate deque Aristotile atque aliis ut opiner multa me inducunt, nisi quantum forte vel discipulorum maiestas et imperium, vel rerum publicarum iussus aut necessitas, vel casus aliquis solitariis utcunque votis obstitit.

Iungam tot veteribus recentiorem unum nec valde semotum ab etate nostra, quam recte nescio, sed apud quosdam ut audio suspecte fidei at profecto non humilis ingenii, Petrum illum cui Abelardi cognomen est qui, ut in historia suarum calamitatum longa narratione idem ipse meminit, invidie cedens, solitudinis trecensis abdita penetravit, etsi non sine magno undique studiosorum conventu, quos e multis urbibus illi solitario discipulos doctrine celebris fama contraxerat, sine requie tamen optata, quam sibi radicitus tenax livor odiumque convulserant. Hinc ad antiquiora rerum studiorumque genus aliud redeundum, quibus id ipsum quoque quod intendimus roboretur.

Quid loquar Homerum, poetarum patrem, quando superiorum Orphei scilicet et Lini et Musei — sive hos poetas, sive musicos, sive propter artium cognationem, quod quibusdam placet, et musicos credimus et poetas — ad nos vix nomina nuda perveniunt? Hic vero non tantum grecas solitudines sed italicas sic descripsit, ut «que ipse non viderit» sicut ait Cicero (cecus enim traditur fuisse) «nos ut videremus effecerit», utque illius ingenii «non poesim sed picturam quodammodo videamus». An putamus id eum facere potuisse, nisi eadem loca solicite ante cecitatem ac memoriter observasset? Quid Virgilium nostrum loquar, qui fugiens urbem Romam, ubi et ingenii laude et toto orbe regnantis principis amicitia florebat, ac solitariam libertatem petens, mortem quidem immaturam obviam habuit, que omnibus eum talibus curis absolveret? Ille tamen sic censebat, ope solitudinis opus esse ut divinum illud suum opus posset absolvi; latinis ingeniis mors invidit, nocitura amplius nisi pietas mitissimi et literarum amantissimi principis obstitisset. Horatius Flaccus, non iam sibi «regiam Romam» placere palam predicat, sed «vacuum Tibur» «aut imbelle Tarentum», quibus in verbis quid intelligi vult aliud quam solitudinem et quietem, utrisque contrarium expertus Rome? Cuius urbis tedia ex populi concursatione nascentia sic diligenter enumerat, ut facile videas affectum loqui. Epystolarum eius ultima est ad Florum scripta, quem non semel interrogat de re certa ut expressior fiat. Ait enim:

Rome ne poemata censes
scribere posse inter tot curas atque labores?

Deinde autem eleganti tediorum narratione interposita, ironice concludens ait:

I nunc, et versus tecum meditare canoros.

Neque his contentus, iterum querit:

Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos,
vis canere et contacta sequi vestigia vatum?

Necdum satis est, nisi rursus interroget:

Hic ego rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
verba lire motura sonum connectere digner?

Ne vero, iratis percontationibus ironicisque sententiis contentum, credas clare de populo nichil loqui, brevem quidem sed universalem tibi dat regulam, que est quod:

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes.

Quem secutus ego in epystola quadam eandemque restringens ad poetas, dixi:

Silva placet musis, urbs est inimica poetis.

Idem Flaccus et Baiani sinus tepore captus, et silvas suas atque agellum quinque focis habitatum multis laudibus accumulans, amatique ruris aspectum inter gravia et invisa negotia suspirans, urbanam profecto damnat ac despicit stationem; de hoc cum amico, de hoc ita cum villico servoque suo litigat, ut ex omnibus his nulli sit dubium quid sentiret. In quodam vero sermone, sui domestici otii mentione facta: hec est, inquit,

vita solutorum misera ambitione gravique,

Quam quanti faceret in Epystolis expressit: nec enim, inquit,

otia divitiis Arabum liberrima muto.

Laudat igitur solitudinem, otium prefert magnis opibus, atque et otii eius opera extant et solitudinis memoriam locus servat. Campus Horatii dicitur et, tot possessoribus mutatis, adhuc famosioris domini nomen tenet. Cui quidem hoc in genere vix quempiam adversantem inveniri posse arbitror, quippe cum fere nullis hominibus tam vel necessaria vel amica solitudo sit, preter unum Ovidium Nasonem, seu qui forte illum sequuntur vel quos ille sequitur. Ille michi quidem magni vir ingenii videtur, sed lascivi et lubrici et prorsus mulierosi animi fuisse, quem conventus feminei delectarent usque adeo, ut in illis felicitatis sue apicem summamque reponeret. Itaque Amatoriam artem scribens, insanum opus et meritam (nisi fallor) exilii sui causam, non modo urbem Romam ceu matronarum puellarumque prefertilem querendam docet ab his qui ad illam insaniam, preter naturalem stimulum, artis quoque cuiusdam calcar adiciunt, sed loca etiam urbis et festa distinguit, quibus uberior materia sit furori; ut sileam votum illud infame et relatu etiam fedum, ex ore licet desperati cuiuslibet perditique hominis, quod eum stilo quoque non puduit ad omnis evi notitiam perferre, quo scilicet in actu venereo resolutum felicem diffinire et in eo statu mortem laudare ausus, in quo maxime turpis et inutilis vita est, hanc eandem sibi a diis optat leti causam, et hoc utique, ut idem ait, sibi sueque vite conveniens: in se vero miserrimum genus mortis et ipsa proculdubio peius morte. Qui nisi his moribus et hoc animo fuisset, et clarius nomen haberet apud graves viros, et ponticum illud exilium atque Istri solitudines vel non adisset vel equanimius tolerasset. Sed ad rigidioris ingenii exemplum transeo.

Seneca, ex cive cordubensi Romanus iam civis ac senator, et Rome clarior quam salutis ratio latendique securitas postulabat, in quadam tragedia cum animi non parva dulcedine solitudinem corsicam recordatur, et illam otiosi exilii ignominiam presenti occupate glorie haud immerito anteponit. Lege locum illum: intelliges ex contrariorum collatione, quid tu quoque preferendum censeas. De hoc preterea quid eidem videretur, sat consilium illud Lucilio datum indicat, cuius supra memini, in hanc omnino sententiam tam preceps, ut michi etiam, cui solitudo semper placuit, solitudinis consilium non placeret. Et quanquam viri huius exitus in re dubium esse non sinat, habet tamen is, quem dixi, locus tragicus etiam stuporem, quod ille, cui deserta in solitudine libertas integra et imperturbatum philosophie studium, in urbe autem regia ne vita quidem ab inclementia hominum salva fuit, casum ipse suum et ruinam gravem tanto ante previderit literisque mandaverit.

Unum hoc in genere Ciceronem video non sat equo animo ferre solitudinem. Quod contigisse arbitror, non tam ideo quia rem ipsam, quam quia rei causam odisset, legum ac iustitie interitum, quod ipse querelarum suarum tenor indicat. Accedit quod preter philosophiam, oratorum maximus, quodque nec ipse dissimulat, de hac studiorum parte precipue gloriam querens, nusquam profecto illam nisi in turbis et magno in populo videbat. Itaque coram Iulio Cesare, Deiotarum regem defensurus, queritur quod intra domesticos parietes et non coram populo Romano causam illam agat. Est illud oratoribus singulare et proprium ut pro magnitudine ingenii magnis urbibus ac populorum frequentia delectentur, solitudines execrentur, iudiciorumque silentium adversentur atque oderint. Ut ergo minores alii suam quisque, sic Cicero urbem Romam, non solum ut suam patriam, eo sibi cariorem quo in eam conservandam atque ornandam cure plus ac laboris impenderat, sed ut patriam ingenio suo parem exoptabat. In quo quidem teste Seneca uterer, qui solam Ciceronis vocem vere vivam dicere, quanquam id errore sermonis publici multis attribuatur, solum Ciceronis ingenium Romani populi imperio par affirmare non timuit, nisi, quolibet teste veracior, evidentissima rerum fides ostenderet, fuisse ut populo Romano imperii et glorie sic Ciceroni ingenii et eloquentie monarchiam. Ceterum quid eidem, licet invito, Ciceroni solitudo illa contulerit notum est: fecit enim magnum de summo oratore philosophum; ex quo quantum studiis latinis accreverit, nemo studiosus est qui nesciat. Certe idem de se loquens, cum dixisset «Nam et a republica forensibusque negotiis armis impiis vique prohibiti, otium persequimur, et ob eam causam, urbe relicta, rura peregrantes, sepe soli sumus» querelam suam tali fine solatus est: «Plura enim» inquit «brevi tempore eversa, quam multis annis, stante republica, scripsimus». Equidem nec fefellit; nam quis preclara otia viri huius et solitudines gloriosas explicet atque extimet: Arpinatem, Cumanam, Pompeianam, Formianam, Tusculanam? Ibi fundavit leges, ibi vallavit Achademiam, ibi armavit oratorem, ibi descripsit officia, ibi deorum formas ac naturas pinxit, ibi divinationem radicem errorum multiplicium convulsit, ibi bonorum ac malorum fines statuit, ibi ad philosophiam magnificentissime cohortatus est: quem librum ad vite mutationem et ad studium veri ducem sibi fuisse tantus fidei nostre pugil Augustinus ingenue profitetur. Postremo, ne de multis agens post unum amore captus aberrasse videar, ibidem mortem spernere, dolorem corporis patientia vincere, egritudinem mestitiamque animi ratione depellere, extirpare morbos et morborum causas, et quod maxime philosophiam totam, ut verbo eius utar, illustrat, virtutem ad bene beateque vivendum nullis adminiculis egere, sed se se esse contentam docuit, contra sententiam maximorum hominum. Et quod alii aride ieiuneque garriunt, id ille copiosissime florentissimeque disseruit, ut et utilitati delectatio et maiestati rerum verborum splendor ac dignitas non deessent. Accendit ergo viri illius ingenium solitudo et, quod miraberis, odiosa; quid putas factura esset optata? aut quantum, putas, optanda est que vel nolentibus tantum prodest? Quodlibet tamen ipse sibi vite genus optaret, certe quid philosophis sit optandum, in eo libro quo omnis generis hominum officia explicat, exequitur. Ait enim, multos tranquillitatem appetentes, dimissis publicis negotiis, ad otium profugisse, et in his fuisse nobilissimos philosophorum longeque principes, necnon et quosdam homines severos et graves ferre populi mores ac principum non valentes, quorum aliquos in agris vixisse ait sua re familiari delectatos atque unum idemque propositum habuisse quod reges, licet non iisdem artibus, ne cuius rei egentes, ne cui hominum subiecti in libertate viverent. Deinde collatione facta, etsi actuosam vitam reipublice fructuosiorem dicat, quod nos in parte etiam non negamus, otiosam tamen et faciliorem et tutiorem et minus aliis gravem aut molestam confitetur; unde et eam cum omnibus, quibus aliqua iusta causa est, tum his precipue permittit, qui excellunt ingenio et doctrina. Quamvis Cicero idem, primo vite huius impatiens ut dixi, eandem multis tandem doloribus et in primis amantissime filie morte deiectus optaverit et sibi. Athico suo scribens, «Nunc» inquit «omnia respuo, nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem»; et iterum: «Michi» inquit «solitudo et recessus provincia est», «valde urbem fugio multas ob causas». Item: «Nec enim esse in turba possum»; et rursus: «Nil hac solitudine iucundius, in qua» inquit «careo omnium colloquio, cumque mane in silvam me abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum». Quod verbum quotiens lego, sic assentior ut a me ipso non ab alio dictum putem; ita michi sepe idem accidit. Demum, ut iam Ciceroni vale dicam, idem ipse mox dulci blandiens amico: «Secundum te» ait «nichil est michi amicius solitudine»; et adiecit: «In ea michi omnis sermo est cum literis». Non colligo singula; ex his enim vides, ut amator ille urbis et fori et amata oderit et literatam solitudinem rebus omnibus anteponat.

Qua in re unanimem cum Cicerone Demosthenem fuisse auguror, et nisi forte aliqua mutandi quoque consilii ratio incesserit, quod non legi, idem sensisse illum semper, quod hic noster aliquando senserit. Nam et professio eadem amborum, et est ille «leviculus», quod Cicero idem ait, qui delectaretur illo muliercularum susurro, ut fit, a tergo insibilantium: «Hic est ille Demosthenes». Etsi constet eum oratoriam illam vim, quam in urbibus tam potenter exercuit, maxime in solitudine didicisse. De quo Quintilianus idem inquit: «Ille tantus amator secreti Demosthenes, in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere». Nec te moveat quod supra dictum est hunc ipsum Demosthenem locum tacitum atque undique abditum eligere solitum, hic undisonum patentemque; ibi enim ingenium acuebat, hic vocem exercebat; utrunque tamen in solitudine faciebat. Discebant soli quod in populis venderent, meditabantur in silvis quod in urbibus ostentarent; excusabatque professio, quibus intentio una esset vel loquendo vel tacendo rem augere. Quod de Cicerone non memini, Demosthenem constat, quod in Noctibus Athicis scriptum est, precium quoque silentii pepigisse. Nobis quibus venale nichil penitus, nichil ostentui esse debet, sed omnia ad salutem viteque legem temporalis et eterne spem, in solitudine discendum est quod restat, in solitudine exercendum, in solitudine vivendum, in solitudine moriendum. Quod cupio quidem valde, et si Deus pie nos aspicit spero etiam.

Ut tamen ab oratoribus diversum semper sensisse philosophos credam, et diversitas morum facit et omnino alius intentionum finis. Illis enim plausum populi captare animus, horum labor, ni falsa professio est, circa notitiam sui reflectendumque ad se animum et circa contemptum inanis glorie versatur. Nam qualem fuisse arbitramur Anaxagoram, qualem vel constantia illa abstinentiaque sua Xenocratem «severissimum philosophorum», ut ait Cicero, vel Zenonem, stoicorum patrem, vel laboriosissimum ex omnibus Carneadem? Cuius exactissimam illam studiose mentis intentionem, que, ut legimus, discumbentem sepe cibi fecit immemorem, an putamus usque post nonagesimum vite annum tam fixam tamque continuam inter tumultus et tedia hominum perventuram fuisse, et non potius in solitudine ubi animum a proposito nullus averteret? Michi quidem haud facile persuaderetur, etsi preter coniecturas nichil habeam, aut horum cuiusquam aut Crisippi domum, aut dolium Dyogenis in plateis urbium fuisse, cum et illum salutatio hominum, et hunc umbra summi etiam regis offenderet, nisi Ieronimus, illorum propinquior etati, habitasse Dyogenem diceret «in portarum vestibulis et porticibus civitatum». Quod non cuilibet crediturus, ut credam sibi et sua cogit autoritas, ac varia et multiplex lectio; tale enim aliquid profecto non scriberet, nisi apud ydoneum legisset auctorem. Et de his quidem satis est dictum. Ipse autem Solon, cuius inter septem illos Grecie sapientes preclarissimum est nomen, etsi primum legifer sueque reipublice dux moderatorque, etate tamen ultima, ut Timeus indicat Platonis, et aliis se studiis dedit et inter solitarios deputandus est, quando et patriam liquit legibus ornatam suis, et cupiditate discendi ignotas terras adiit, peregrinatione delectatus egiptiaca.

13

Quisnam vero mirabitur studiosis hominibus solitudines placuisse, que, quod admiratione non vacat, imperatoribus ac bellorum ducibus placuerunt? Transeo Iulium Cesarem qui, licet admodum iuvenis e procellis forensibus in otium rhodium secedere decrevisset atque ibi literis operam dare, prohibitus tamen tunc incursibus pyratarum et postea hinc civilium hinc externorum estibus bellorum, implere non potuit quod optabat. Augustum Cesarem, penes quem potentie mortalis et humani fastigii summa est, etsi interdum habitantem rure atque in silvis spatiari solitum inveniam, quia raram tamen, ut auguror, privati otii licentiam publici negotii moles dabat, ut solitariis inseruisse non ausim, sic solitarie vite miratoribus annumerare non verear. Huius enim vite requiem semper optavit: quicquid cogitabat, quicquid loquebatur, in otium desinebat, hoc solamen presentium laborum, hec preteritorum merces, hec venturi temporis spes erat. Omnis huic statui collatus divitiarum honos, omne onus imperii, ceu grave sibi aliquid ac vile sordebat. Denique in summa, omnium que fortunatissimo homini contingere possunt bonorum copia defessus, in solo vite huius nomine respirabat. Cuius rei et scriptores aliqui meminere et, que in manus meas venit, quedam eius ad senatum epystola est testis. Quanta cum voluptate igitur eo perventurum fuisse extimamus, quo tam dulciter oculos mentis intenderat? Nec vero senatum modo per literas oravit, ut sibi iantandem vivere, patiente republica, privatamque senectutem agere liceret; sed aliquando etiam presens, «senatu et magistratibus domum accitis, rationarium imperii tradidit», ut Tranquillus ait. Sive autem «reputans et se privatum non sine periculo fore, et rempublicam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseveravit», ut eidem placet historico, atque ita proprie simul et publice saluti modestissima vota posthabuit; sive, ut opinari licet, senatus ac populi precibus id tribuit, quorum quod constat nemo principum fuit amantior; sive, nullis omnino precibus motum nullo publico privatoque metu, ipsa eum rerum natura turbabat. Ab altissimo enim fortune culmine, cui mundi dominus ac rector insederat, ad illud humile submissumque desiderium preruptus forte cogitanti animo descensus videbatur, et, ut dici solet, quedam cerebri vertigo altitudinem tantam metientis incesserat. Itaque deliberans et circumspiciens herebat, nec unquam nisi morte descendit. Quo circa licet, ut dictum est, inter solitarios atque otio fruentes nullus huic magno occupatoque principi locus esset, quia tamen boni huius quanta dulcedo est, non alio clarius teste cognoscitur, non fuit ista tractantibus pretermittendus Cesar; qui cum omnia dare posset, hoc sibi unum dari optabat, cumque omnibus preesset, solum hoc solio suo altius videbat.

At quod Augustus optaverat Diocletianus implevit. Ille qui primus ex nostris imperatoribus adorari se ut deum iusserat; quique calciamentis ac vestibus inserens margaritas et honustus gemmis incedens, habitum cesareum ex romano atque humano persicum seu divinum fecisse videbatur; qui, captivis insignibus ante currum actis prelataque Parthorum preda, paulo ante trimpharat, postquam frementis aule precioseque sarcine ac satellitum aciei et servitutis publice pertesum est, mutavit repente animum, ut solus et pauper et liber esse concupisceret, interque fluctus imperialium curarum in portum vite humilioris, quasi gubernator nudus ex magno naufragio, enataret. Et miramur Celestinum! cum tamen quod propter eternam vitam sanctus ille vir fecit, tantus iste peccator propter brevissimas et incertas senectutis reliquias iam fecisset. Qui quietis extreme desiderio private fortune redditus, non sibi mutate sedem vite Romam statuit, nequis novam requiem dimissi fumus aut odor imperii turbaret, sed antiquam patriam Salonas Dalmatie repetiit; illic quoque non intra sed prope muros patrios in villa propria moriens, quam id ipsum precogitans forte construxerat, ut multum tranquillitatis senio additum sic supremis honoribus nil dectractum per solitariam atque humilem vitam sensit, solus omnium privatus, Eutropio atque Eusebio testibus, relatus in numerum deorum. Sane quod post imperium Diocletianus fecit, id ante imperium Antoninus Pius fecerat, quem Iulius Capitolinus historicus omni privata vita in agris frequentissime vixisse, clarumque locis omnibus fuisse commemorat.

Sed nimium propero; retrocedendum est. Omitto autem Quintios, Curios, Fabritios, Serranos, aliosque quorum magna pars vite in agris acta est; hanc ego vitam iam inde ab initio, et ante initium romane reipublice, prudentissimo atque optimo regum placuisse monstrabo. Numa Pompilius illius ordinis si attendas numerum secundus, si iustitiam primus, peregrinus insperatum ad imperium accitus, cum ad civilium ac sacrarum curam legum totum intendisset animum, ut ardentem et ferocia primi regum imbutum populum ingenio regeret leniretque pro re, sepe solitarium et opacum locum, quem his oculis ipse conspexi, quindecim aut non multo amplius passuum milibus ab urbe distantem, fertur petere solitus. Est illic, Aricino sub colle, cavus et umbrosus lapis unde perpetuus fons emanat, circumnigrantibus ilicibus densum nemus altumque silentium. Ibi ergo leges hominum ac cerimonias deorum rex ea tempestate doctissimus invenire, seu alibi forsan inventis autoritatem dare, artem fecerat. Ibi diu tacitus solus sedens, atque inde post longum tempus solus ac meditabundus egrediens, scriptas leges efferebat, quibus adhuc rudis et insolens sed mox futurus dominator gentium populus teneretur; quamvis ut novos et indomitos animos religionis laqueo quodam et freno metus obstringeret, imitatus, ut aiunt, Minois Cretensium regis exemplum, et callidissimo commento, nocturnis se deorum congressibus alloquioque frui simulans, consilio fidem quereret. Quam fictionem, una cum sacris a se repertis, in morte damnavit, libris grecis latinisque editis, per quos utriusque lingue doctioribus, ut poterat, indicaret, se pro tempore ad auxilium veri vel patrocinio falsitatis usum esse; cum vero iam fundamentis suis legum a se letarum autoritas staret, non placere ut populus supervacuis implicaretur erroribus; licet nescio an quia libros vere religionibus adversos crederet, quam facto causam pretendisse dicitur, an, in quod pronior sum, quesito colore hoc, vere autem ne populus metu liber iugum nobilitatis excuteret, multis post seculis iuxta sepulcrum regis inventos libros exurendos pretor romanus senatu consentiente decreverit. Quanta vel vanitate vel impietate pretereo: illud enim nunc innotuisse suffecerit, multarum optimarum rerum solitudinem fontem esse, ex qua romanarum quoque legum fluxere primordia.

Ardentior atque acrior successore suo Romulus, et ipse tamen in silvis inque pastorali casa tantis assuefecit animum rebus, ut summi imperii fundamento nonnisi solitarius architector ydoneus haberetur. Cogitatu arduum: solitudo omnium asperrima regine urbium et materiam et nomen et aream prebuit et auctorem. Achillem in solitudine didicisse legimus, quod eum mox et urbibus Asie terribilem et Grecie clarum fecit. Ipse Hercules in solitudine sanum illud consilium vite cepit, cuius libro priore mentionem feci, quando velut in bivio diu multumque hesitans, ad postremum spreta voluptatis via semitam virtutis arripuit, quam indefesse gradiens, non ad humane modo glorie verticem sed ad opinionem divinitatis evectus est. Quamlibet alte lateque ramos porrigat viri fama, si radicem queras, ad solitudinem erit animo recurrendum.

Duos autem illos longe ducum maximos ubi dimittimus Africanos? Vere «duo fulmina belli», ut Maro ait, quod a quibusdam de aliis intellectum miror. Quorum primus, ex quo virilem togam sumpsit, ut est apud Livium, «nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret, ingressusque edem consederet, et plerunque tempus solus in secretum ibi tereret». Hic mos per omnem vitam servabatur. Ita ille vir unicus, neque Grecorum fabulis ac superstitionibus sed romanis iudiciis celebratus, et ipse quoque virtutis admiratione divine stirpis opinionem consecutus, principia gerendarum rerum a religione poscebat, religioni sedem optimam solitudinem deputabat, inde, quicquid id esset, aggredi consuetus plusquam humana fiducia et prosperrimos sibi ac suis ceptorum exitus polliceri, ita ut nunquam falleret. Ceterum ne tam iunctos et tam pares separem, hos eosdem duos, suis quemque temporibus, ut virtutis sic solitudinis amatores fuisse nota res est, et post sudores bellicos, post victorias, post triumphos vel Liternum, vel Formias, vel Caietam solitos commigrare, ibique cum singulis amicis solos conquiescere. O preclarum spectaculum, quodque omnium regum pompas et sceptra transcenderet, cernere tales viros, servatores reipublice, liberatores civium, defensores Italie, domitores gentium, feliciter rebus gestis, dimisso in libertate et letitia populo victore, relictis Rome stipatoribus laterum suorum, deposito habitu triumphali ac precupide restitutis insignibus dignitatum, solos, otiosos et humilium nescios curarum per colles et litora vagari, et sepe conculas litoreosque lapillos interlegere varios, candidulos ac nigellos. Denique, quod verecunde admodum reverenterque scriptum apud Ciceronem video, «incredibiliter repuerescere solitos, cum rus ex urbe tanquam e vinculis evolassent». Sed illam profecto solitudinem cogitationes pulcerrime sequebantur, et in illo otio semper grande aliquid gerebatur. Itaque Cicero ipse, ubi suam luget, ibidem Africani superioris solitudinem admiratur, vocemque illius, ut ipse ait, magnificam et magno ac sapiente viro dignam ponit, Catone coetaneo illius atque emulo teste fretus: nunquam se minus otiosum quam cum otiosus, nec minus solum quam cum solus esset. Cuius rei gloriam Ambrosius, mirum dictu, concivi suo tentat eripere; necubi unquam romanum genus civilibus bellis vacet, ipsis in libris pugnant. Ecce enim Cicero Officiorum tertio hanc Africano laudem tribuit; Ambrosius in Officiis suis, ubi cum in multis, tum in nomine ac numero librorum Ciceronem sequitur, ut aperte obviet, eodem libro eademque libri parte, hoc est in ipso principio libri tertii, eam laudem Scipioni Africano ereptam ad prophetas domini Moysen et Heliam atque Heliseum operosa nititur disputatione transferre, quos fuisse vult ante Africanum diu et in otio negotiosos et in solitudine comitatos. Non obluctor Ambrosio; nam et vera loqui illum scio, et si nescirem, multo ille potentius quam Ciceronem Plato «ipsa autoritate me frangeret». Magna est enim apud me, nec immerito, eius autoritas, cuius ore loqui Spiritum Sanctum credo. Quomodo ego Moysen unquam fuisse solum suspicari ausim, qui non tantum ipse secum, quod ipsum sapientis doctique viri est, sed cum quo Deus facie ad faciem loquebatur, quasi amicus cum amico? Quomodo otiosum, qui tacitus et inermis sedens et clamabat ad Dominum et usque in celum audiebatur, alteriusque vix auxilio fessas manus attollens unus tot prevalidas manus hostium vincebat, quod sine eo armate non poterant legiones? Quomodo solum putem Heliam, cum quo Deus itidem et angeli loquebantur? aut quomodo otiosum, qui pluvie imperat, et mulieri hospite famis interitum metuenti indeficientem farine ydriam et inexhaustum olei vasculum verbo facit, ingentique nisu fidei defunctum illi filium vivum reddit? Quomodo solum dicam discipulum eius Heliseum, qui paventi hostem puero ministro invisibiles aliis auxiliares currus et equos atque acies ostendit angelicas? quomodo otiosum, qui filium hospite Sunamiti ex marito sene pollicitus et dedit et reddidit, natum scilicet et primis annis extinctum suscitans, ut puer unus prophetice vel fidei vel potentie argumentum esset? Quid magni autem si vivens suscitat, qui solo contactu sacri corporis mortuus mortuos suscitasse noscitur? Quis preterea hunc extimet otiosum, qui in ipso sedens otio, conatus omnes absentium et cogitatus atque consilia hostium quasi presens noverat, suis cunta denuntians? Quo cognito, iussu regis Syrie toto circumvallatus exercitu, legiones obsidentium se lingue solius imperio in cecitatem captivitatemque perductas verbo etiam liberavit. Imperiosi otii sunt hec et solitudinis prepotentis; sed sit sane penes prophetas antiquior rerum gloria, quos vel etate vel merito primos constat, an ideo minor Africani laus est, quod eum aliquis eodem in genere laudis antecesserit, presertim cum, ut michi certus videor, nulla prorsus interveniente notitia omnis cesset imitatio, quam de rebus humanis laudum fameque particulam delibare atque decerpere solitam non nego? Profecto autem, quisquis in partem rerum venerit, dictum illud unde post tantum intervallum ad hec prophetarum nomina redii, quod ipse michi non neget Ambrosius, unius est primum ac proprium Africani.

14

Cuius dicti sententia quid tot velim verbis admonet: volo solitudinem non solam, otium non iners nec inutile, sed quod e solitudine prosit multis. Qui enim otiosi prorsus et languidi et segnes et soli sunt, eos mestos semper miserosque consentio, quibus nec honesti actus exercitium, nec nobilium studiorum illustriumque nominum possit esse commercium. Hec igitur summa est: admitto ad otium non hec vento mobiliora, sed mansura negotia, quorum finis est non labor et questus et dedecus, sed delectatio et virtus et gloria. Corpori non animo ferias indico; veto in otio ingenium quiescere, nisi ut assurgat et intermissione fecundius fiat; solet enim ut arvis, sic ingeniis intermissio prodesse. Rursus et generosas curas in solitudinem non tantum recipio sed arcesso, quarum comitatu nullus omnino facilior, nullus amenior fingi potest, et sine quo misera vita est eque vel in urbibus vel in silvis. Libros preterea diversi generis et simul per quos aut de quibus scripti sunt comites gratos et assiduos, et promptos vel in publicum prodire vel ad arculam redire cum iusseris, paratosque semper vel tacere vel loqui, et esse domi, et comitari in nemora, et peregrinari, et rusticari, et confabulari, et iocari, et hortari, et solari, et monere, et arguere, et consulere, et docere secreta rerum, monimenta gestorum, vite regulam mortisque contemptum, modestiam in prosperis, fortitudinem in adversis, equabilitatem in actionibus atque constantiam: comites doctos, letos, utiles ac facundos, sine tedio, sine impendio, sine querela, sine murmure, sine invidia, sine dolo; interque tot commoda, nullo cibo interim, nullo potu et veste inopi et angusta domus parte contentos, cum ipsi potius hospitibus suis inextimabiles animi divitias, amplas domus, fulgidas vestes et iucunda convivia ac suavissimos cibos parent. Admitto et in solitudinem amicos, dulce genus de quo multa premisimus, sine quibus truncam ac debilitatam vitam, et quasi luminibus captam puto. Quotiensque sub noctem, ut assolet, fores nostras amica manus impulit,

ac michi seu longum post tempus venerit hospes,
sive operum vacuo gratus conviva per imbrem

(quos michi versiculos e profunda grati convictus experientia, et ex ipso nature gremio videtur Flaccus elicuisse); quotiens ergo tale aliquid et michi accidit — hospes, sed post longum tempus, gratus conviva, sed vacuo operum, ne me forte vel frequentibus conviviis vel impedimentis operum delectari credas — tunc ego non alium invenisse, sed meipsum quodammodo geminatum censeo. Non penitus duo sunt quorum unus est animus; novit amor e duobus unum facere; alioquin impossibilem rem iuberet Pithagoras, ut in amicitia scilicet unus fiat ex pluribus. Quod cum ita sit, sequitur ut quisquis unius idem et duorum capax amicorum locus sit. Nulla igitur solitudo tam profunda, nulla tam parva domus, nullum tam obstrusum limen, ut non pateat amico.

Tibi, pater, si te ipsum, tua si bona noveris, nichil deest quod gratam solitudinem et dulce otium possit efficere. Adest animus bonus, et a Deo bene institutus et a te non negligenter excultus multarumque artium ac rerum notitia instructus, animus humanorum actuum dux ac rector totiusque vite nostre gubernaculum tenens, ut iam tali gubernatore navigatio nisi felix esse non debeat. Viros claros et insignes, qui fuerunt, nosti (vellem dicere posse «qui sunt», sed ut res eunt vides; siqui tamen uspiam supersunt, haud ignoti nunc etiam sunt tibi); cum quibus aliter non potes animo versare, quod genus tibi nec maria nec montes eripient, cum quibus potes et corpore. Abundas pluribus fortasse, quanquam huius rei nunquam magna copia fuit, nunc inopia summa est; sed unum nomen honoris causa huic loco inserendum credidi, eorum quos tibi ad solitarie vite solatium sors dedit: Pontius Samson is est, quod a te secundum ornamentum habet ecclesia tua; de hoc enim, ut quem a prima etate familiarissime cognitum, nunc quoque certius nosse michi videar, fidentius loquar. Huic ego non temere, sed e re natum, Samsonis cognomen obtigisse crediderim, quod quantus hebreus ille corporeis, tantus iste sit animi viribus, humanitate, prudentia; ad hec et literarum non mediocri notitia, eaque morum suavitate, que facile siquid habet solitudo asperum lenire queat. Illum, ut facis, tota mente complectere, illum in otii solitarii partem voca. Nisi enim fallor augurio, sequetur volens et, fessus urbanarum rerum, fugam urbium non horrebit. Sed ubi Socratem nostrum linquo? fallor: ne hunc linquo equidem; nam cum reliqui comites, ille pars nostri est. Itaque cum ceteri evocandi sint, hunc nobis inseparabilem amor prestat. Nosti hominem, quem et stabilis amicitie fides carum et Musarum multa familiaritas clarum facit; cum quo ita gaudium viteque iucunditas aderit, ut consilium non absit; ita vis ingenii vigorque animi ut, que his nonnunquam iungi solet, mestitie nulla nubes interveniat, sed ea semper lete frontis uniformitas quam in Socrate illo sene et mirari solemus et laudare, in hoc et conspicimus et amamus. Proinde neque nostrum sileo Guidonem, cuius animo nichil est purius nichilque candidius, nichil ingenio acrius, nichil iudicio gravius, nichil conversatione suavius; qui si non septimus, ut cognomen eius spondet, sed quintus accesserit, non intelligo quid hoc dulcius comitatu. Quanquam nec alii quidem desint et voto pares et studio; nisi illos nobis aut status imparitas, aut omnino difficultas quedam et inenodabilis humanarum rerum perplexitas invideret. Sed et hi satis multi sunt, et illis animo frui nec ipsa vetuerit fortuna. Hi igitur tales viri aderunt, ut neque valitudo aspera, neque urgens occupatio, neque commigrandi incidens necessitas ita nos distrahat, quin unus nostrum assidue tecum sit. Et quid singula enumerem? Nichil deerit omnium, voluntas una non desit. Assunt quidem minime graves sed agiles expediteque divitie, sive, ut aliter idem dicam, adest paupertas non mesta nec sordida sed honesta et leta et, si verum fateri volumus, multis invidiosa. Adest librorum bona copia, legendi dulcis ardor, intelligendi memorandique facultas data celitus et studio aucta pervigili. Quod sequitur siluissem, sic enim pudor hortabatur, ni scirem pro utentis affectu precium rebus accedere; et ipse igitur adero, et mea quam diligis nunquam aberit papirus, novi aliquid afferens in dies; cuius extimationem tu michi fateor ante alios inexplebili illo tuo legendi desiderio geminasses, nisi, quod a principio dixeram et vetus est verbum, iudicio favor officeret. Repeto enim quotiens illam, ne dicam aliis, sed certe platonicis ac ciceronianis codicibus pretulisti, dum tibi bibliothece mee limen ingresso (quod sepe non ut epyscopus, sed ut amicus facis) legendique avido, que nunquam in te sitis extinguitur, ego divina illa opera celestium ingeniorum obtulissem, tu autem manu obiecta, frontem avertens, tantum nostra deposceres. In quod, nequid tuum ratione careat, inclinasse te potuit vel veterum perfecta cognitio repetite lectionis iam non egens, vel hinc nostrorum amor hinc novitas; etsi enim in scriptis vetustatis autoritas maior, et illud Flacci verum sit quod

meliora dies ut vina poemata reddit,

habet tamen et novitas gratiam suam, et forte iuvat experiri quantum vivendo profecerim. Nil enim impigrius, nil experientius est amante. Quicquid autem cause est, tuum, fateor, hunc ardorem ipse coram sepe miratus sum, sepe absens villici mei verbis agnovi, qui assidue redeuntem his me lamentis aggreditur: cur nescio quam papirum, quam tu hanc invisens domum solam petere soleas, abstulerim. Rideo et miror vel patris affectionem, vel custodis fidem, vel villici puritatem. Itaque aliquando abiens, et cum sene meo ludens, papirum illi vacuam dedi, quasi illa esset quam quesisses. Quo facto se illusum revertenti iterum graviter questus, totaque demum res in iocos et in risum desiit.

Sed redeo ad ordinem. Adest ergo tibi preterea, sine quo vita, ne dicam felix, sed ne vita quidem est, malarum rerum naturale odium et bonarum amor, virtutum cultus, bone fame pulcra cupiditas, honesti studium, contemptus supervacui. Quodsi unum e solitarie vite fundamentis dixero, verum dixisse me dicam. Adest corpus laboribus obeundis ydoneum, nondum fragile, iam maturum; adest etas adhuc virens, sed iam adolescentie malis explicita, que optima vite pars, nec expers actuum, nec consilii inops est, et ad magnas res audendas aggrediendasque sufficiens. Adest denique patria, ubi civis ac presul hinc amoris in populo, hinc reverentie arcem tenes: illud tibi natura prestat, hoc dignitas, utrunque virtus ac meritum. Eam quoque sortitus es patriam, quam licet epyscopatus tuus civitatis appellatione nobilitet, ipsa tamen preter vetustatem et nomen de civitate nichil habet, non luxum, non frequentiam, non tumultum, singula ad eam vitam, de qua loquor, aptissima. Cuius ego, si rite computo, annis circiter quinquaginta ante Domini adventum, Iulio Cesare Britanniam oppugnante, in autenticis scriptis inter antiquas iam tunc urbes memoriam invenio. Aspectus loci talis est, ut non ineleganter idem ipse Socrates noster, quotiens illic ad te visendum convenimus, dicere soleat: «En civitas illa parva quidem sed honesta, quam Abagarus rex Iesu Salvatori obtulisse legitur in ecclesiasticis historiis». Illius in medio tibi solitudinem facere si velis potes; non eges ad hanc rem peregrinatione longinqua, ad quam multi eorum confugerunt, quos supra commemoravi. Ea locorum conditio est, ut in patria tua, inque tuorum gremio solitarius esse possis, haud spernenda quidem oportunitas: domi habes, quod multi trans maria quesiere.

Sin autem tibi nidus tuus sordet, aut quid forte liberius petis, evolare licet in propinquum ramum et supra vicinum fontem amenissima et quietissima statione consistere. Adest tibi tuus Sorgia, rex fontium, ad cuius tibi murmur hec scribo; adest liberrimum gratissimumque perfugium Clause Vallis; sic enim vocant incole, sic vocari voluit natura, quando illa circumductis collibus abdidit extra omne iter omnemque concursum, viderique nisi ab incolis non permisit. Hic tu quoque, quod rarum, et liber et dominus et presul et solitarius esse potes. Poteris ne tuum locum spernere, qui advenis et reverentiam inicit et stuporem? «Siquis specus» inquit Seneca «saxis penitus exesis montem suspenderit, non manufactis sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet». Si hoc verum est, ubi queso religiosior usquam specus? Et si quod sequitur est verum: «Magnorum» enim inquit «fluminum capita veneramur», ubi maior veneratio? Flumina quidem maiora longe vie spatio et congestu aquarum multarum novimus, fontem nullum. Rursus si tertium est verum: «Subita» inquit «ex abdito vasti amnis eruptio aras habet», ubi, oro, dignius are fuerint? Quas ego iampridem, Cristum testor, siqua voto facultas affulserit, illic in ortulo meo, qui fontibus imminet ac rupibus subiacet, erigere meditor, non Nimphis, ut Seneca sentiebat, neque ullis fontium fluminumque numinibus, sed Marie, cuius partus ineffabilis et fecunda virginitas omnes deorum aras ac templa subvertit. Aderit ipsa fortassis, ut quod diu iam et, nisi fallor, pie cupio aliquando perficiam. Nunc ceptum sequor. Poteris ne igitur tuum locum spernere, quem alienigene venerantur? locum et libertati et quieti et otio et scientie et virtuti ac, ne in singulis immorer, ad summam omnibus quibus studes amicissimum: locum, ut cetera sileam, tanto olim et tibi tam culto habitatore dignatum. Scis quod Veranus tuus, Cristi confessor eximius, qui sedem tuam nunc solito duriorem nescio quotus ante te tenuit, querens locum pacis hic demum substitit; pulsoque hinc dracone terribili, sanctam ac solitariam vitam his duxit in locis. Cuius nomen, inter famose solitudinis amicos, non preteritum sed dilatum est, ut in extremo positum tenacius hereret memorie, non tam tue (unde illud avelli commemoratio quotidiana non sinit, et presens semper urna sub oculis fidei tue testis, in quam preciosis sancti viri reliquiis exequandam omne tu studium, omnes opes, ut dici solet, ventre fraudato, omne denique quod tibi usquam erat argentum atque aurum, virum optime, contulisti) quam ceterorum, qui fortassis hec legent. Hic equidem habitavit ille dum vixit, priusquam ad statum cure pontificalis invitum spectata virtus attolleret; hic velut in terra hostili, sed a se perdomita ac pacata et cultui hominum acquisita, Cristo, cuius auspiciis signoque vicerat, tropheum erexit titulo Virginis genitricis insigne, templum exiguum sed decorum et validum. Hunc ipse montem pervium fecit et hanc montanam preduramque silicem perforavit suis, ut aiunt, manibus, opus fervoris atque otii ingentis. Hic in ripa cellam habuit, Cristo dives, atque ortulo contentus et flumine. Postremo procul hinc moriens, huc referri atque hic sepeliri voluit, ut nosti, tam daro stupendoque miraculo, ut quod olim in transitu Maris Rubri viventis Moyseos virga potuerat, hoc, siqua fides, in transitu fluminum Verani pallium posset extincti. Hec hactenus; nam de reliquis ruris tui laudibus multa dici possunt, sed et multa sepe diximus et hodierno colloquio dandus est finis.

Sive itaque Deo servire volumus, que una libertas est atque una felicitas; sive artibus bonis ingenium excolere, qui proximus egregius labor est; sive aliquid meditando et scribendo nostri memoriam posteris relinquere, atque ita dierum fugam sistere et hoc brevissimum vite tempus extendere; sive simul hec omnia prestare propositum est nobis, fugiamus, oro, iantandem et id quantulumcunque quod superest in solitudine transigamus, omni studio caventes, ne, dum opem ferre naufragiis videmur, ipsi rerum humanarum fluctibus obruamur, scopulis allidamur. Denique quod probamus id agamus, ne, qui morbus est publicus quodque in aliis sepe reprehendimus, committamus, ut iudicia sermonesque nostri ab actionibus discrepent.

Nemo vero nos fallat, nemo nobis persuadeat in hoc amplas opes expetendas: non adiuvant sed impediunt, premuntque non sublevant. Ad hanc vitam ascensus est; nemo in altum ascensurus supervacuis sponte ponderibus aut laqueis implicatur. Nichil auro gravius nichilque tenacius; id nisi quoad necessitati subvenit, nec optandum nec amandum quidem; ubi enim avaritie obsequitur, nichil est quod ferentem magis incurvet ac deiciat et in terram cogat, neque id mirum si e terra ortum ad eandem pondere suo fertur. Non convenit animam celestis originis terrestrium cavernularum sarcinis obrui, fecibus inquinari; prefert quidem splendorem et levitatem sensibus illudentem, animo autem affert tenebras et spinas et tribulos curarum tristium atque pungentium, et quo purgatius videtur eo abditis malis infectius est. Nunquam sole veniunt divitie, multa et varia mala secum vehunt et innumeros labores causasque discriminum. Si michi non satis est fidei, quere ab his quos felices vocant et adiura ut veri nichil occultent, invenies eorum vitam suppliciis plenam suis, ut quam mirabaris exhorreas aut contemnas, et intelligas huic vite ad quam te hortor magnas divitias nil prodesse, sepe autem obesse quam plurimum, ut nedum non tanto studio conquirende sint, sed abiciende potius si ultro adessent, donec ad eum quem natura et virtus statuunt modum, more nautarum gravi tempestate laborantium, iactu damnoque rerum salva puppe, perventum esset. Mira res nunc animum subit, ut te, pater, meque tecum rogem et obtester, ut unius pueri consilium uni datum seni duobus esse utile patiamur. Is puer Alcibiades fuit, postea vir et forma notus et ingenio alternantisque fortune clarissimum exemplum. Huic avunculus Pericles fuit, vir et ipse raris annumerandus, in primis eloquio potens, et cui ad magnum imperium fuerat lingua pro gladio. Ad hunc ergo cum puer Alcibiades ex more veniens, senem solito tristiorem oflendisset, motus quod non solitis forte blanditiis exceptus esset, percontatus fertur que causa tristitie seu quid incidisset novi. Et cum senex puerili reor ingenio delectatus veram rei causam non celasset, dixissetque se immensam pecuniam expendisse in usus rei publice, cuius impense rationem qualiter redderet non posset apud se cogitando reperire, tum puer supra etatem: «Tu vero» inquit «cogita potius qualiter non reddas». Callidum nempe consilium vel si a sene datum esset, magnumque et evidens plene presagium etatis. Quo fretus avunculus, concitato bello exterpo, civilem difficultatem reddende rationis evasit. Sed ad consilium revertor, in quo laudare soleo non facti iniustitiam, sed acumen ingenii et celeritatem, hoc est illud pueri senile consilium, quod in usus nostros vertere moneo sed in alios terminos ante versum. Ecce enim venient qui viam nobis ad magnas divitias ostendant, quod nichil est aliud quam avaritiam docere, pestilens sane scola et operosa admodum difficilisque doctrina, multo vigiliarum ac laborum impendio discenda et vel effectu caritura vel nocitura successibus. In his cogitationibus occupato animo dicamus: «Cogita potius qualiter ista non cupias». Ea enim utilior et certe facilior ars est, ad quam si adhuc lentus et indocilis est animus, additis urgendus est stimulis. Ostendamus ei preter mala divitiarum, de quibus et a nobis modo aliquid et multa quotidie dicuntur a multis, esse artem hanc in manibus nostris, illam alteram in arbitrio fortune. Spernere opes potest quisque, consequi non ita, scitumque est illud Annei: «Quare» inquit «potius a fortuna impetrem ut det, quam a me ne petam?». Itaque rem difficilem et eventus ambigui puto prestat intentatam linquere, que etsi certe utilis foret, esset tamen intempestiva et sera. Ecce enim sudabimus, anhelabimus, torquebimur, ne desint vite brevis ac fragilis alimenta que, ut dixi, iampridem cumulate et usque ad invidiam ac delitias assunt. Verum esto, desit aliquid. Quis est enim regum cui non aliquid desit? Hic magno nisu assurgendum dicet aliquis, ut omnem prorsus indigentiam futuri diis similes propellamus; que nec penitus pelli potest, et ad tempus pulsa redit acrior.

Cicero quidem ad germanum scribens: «Quod me» inquit «sicut sepe antea cohortaris ad ambitionem et laborem, faciam equidem, sed quando vivemus?». O brevis questio, sed efficax! Huic vero, quisquis erit, hortatori nostro apte ne satis et graviter responderi potest: placet, amice, quod suggeris, si modo possibile est; sed quando vivere incipiemus, oro te, quos scilicet non modo vivere sed vixisse iam deceat? Nam hec semper anxia atque in crastinum prominens non est vita, sed vite meditatio nunquam forte venture et, quod constat, ambigue. Inter multa quidem hoc a plebeio poeta non ignobiliter dictum tenes:

crede michi, non est sapientis dicere: vivam;
sera nimis vita est crastina, vive hodie.

Est vero consilium illud Alcibiadis late patens et ad multa versabile. Ultio stimulat, gula solicitat, suspendit ambitio, incendit amor: difficillima exequendo contemnendoque facillima. Hec animum doceamus: ut anceps et periculosa ad nocendum via — itaque sepe dum ulcisci voles iniuriam acervabis —, ut vilis gule servitus et soliciti apparatus turpissimus exitus, ut ventosa semper ambitio — supplicandum populo, quo nichil est durius — ut improbus superbusque amor — serviendum mulierculis, quo nichil indignius viro forti ridendum inaniter lugendumque, et sepe non minus letis quam mestis eventibus, tanta vanitas rei est! Horum omnium una est regula: siquidem his implendis cogitatio impeditur, nunquam deerunt mestitie immortales et malorum cause; ut evadas hinc, ut letus ac liber sis contemptus ipse prestabit. Hoc potius cogitandum est igitur, qualiter difficultates has fugias, quam qualiter explices. Vide in quam virilem sententiam puerile dictum trahi potest. Sed omissis aliis, quod nunc unum agitur, avaritiam hoc artificio vincamus necessarias nobis ad hoc otium magnas opes ostentantem, et spernendo mortalia frenandoque cupidines et nature modestiam extimando, compendiarium iter ad veras divitias condiscamus. Re enim vera cum omnibus ad virtutem nitentibus tum vel maxime proposito nostro inimica cupiditas est; nam nec finem habet ullum et cumulando supervacua impedimentum querit huic vite, cui presidium pollicetur, quam non honustam sed expeditam atque agilem esse oportet; nempe cum constet multis, qui omnia posse videbantur, ne hoc unum possent opum potentieque magnitudinem obstitisse. Tibi nil obstat nisi, quod minime suspicor, ipse tibi obstes; potes equidem, potes, modo non singulos nodos solvere quam simul omnes amputare malueris; adversus ydram res est nobis; nullus erit finis, nisi repullulantia capita ingenio precidamus herculeo. Ego solus esse non tantum possum, sed iam cepi, facile perseveraturus, si tantus michi solitarie vie dux et comes accesserit. Non modo enim mee quietis adiutor sed, ut quod in animo est quomodolibet enuntiem, ipse quies mea; nec tantum solitudinis solamen, sed ipse quodammodo solitudo mea eris; tunc vere pleneque solitarius videbor, dum tecum ero. Precessi ego te tentavique vadum; sequere saltem qui precedere debuisti. En quasi dubio torrente transmisso, ripa clamans ab adversa, ut intrepide transeas edico. Nichil omnino periculi est, et ubi primo pedes tenui scrupea omnia atque suspecta, hic amena et secura denuntio. Si dubitas, si cuntaris, ipse retranseo et «vestigia retro observata sequor», ut Virgilius ait, ut scilicet manu prehensum ad hec te loca perducam, quibus cum assueveris, regum thalamos pontificumque aulas carceres et molestos laqueos ducas.

Quodsi forte omnia, que animos tenent, abdicare nondum possumus — id enim unum est ex eorum genere, que prius incipiunt homines docere quam discere —, at saltem amicam nobis solitudinem faciamus, quod nullo vetante permittimur, inque illam cum omnibus fortunarum nostrarum sarcinulis commigremus; quibus cum fortiter carere posse ceperimus, tum demum plena libertas erit et securum gaudium. Interea, ut res sunt, nusquam certe quietius victuri sumus. Neque enim vel quia diffidam tam obnixe ago, vel tanto verborum nisu quicquam tibi durum aut grave suadeo, cum et altitudinem animi tui norim, et sive huius sive arctioris vie clarissimi tibique notissimi duces sint. Nam et Martinus, cui multum fidis et cui, quod peregrinationes sermonesque tui indicant, inter Cristi amicos amicissimum te notavi, hunc vite modum, ut ex superioribus liquet, implevit, simul et solitarii requiem amplexus et epyscopi dignitatem retinens, ut iure suo Gennadius et monachum et epyscopum illum vocet: nempe qui prius ante baptismum quod difficilius est implesset, in adolescentia inque ipsa militia utraque religiosis adversa consiliis sic vivens, ut iam tunc, sicut in vita eius scriptum est, «non miles sed monachus putaretur». Et alter Menas, cui natalis idem qui Martino est, terrenam celesti militia non in urbe sed in heremo permutavit. Et huc quoque de industria dilatus Gregorius Nazanzenus, ut Ieronimus testatur, «vivo se, epyscopum in suo loco ordinans, ruri vitam monachi exercuit». Cuius vite quantus illi semper amor fuerit, hinc elicis, quod iam ante, sub recentem ex atheniensi auditorio digressum, Basilium Cesariensem famosum compatriotam et collegam atque, ut famam secutus Augustinus ait, etiam carne germanum suum e cathedra magisterii detractum, ubi ille rethoricam florentissime docebat, iniecta manu ad solitudinem et ad meliora studia insigni quadam amoris fiducia et autoritate deduxerat.

15

Audio autem e transverso, quid adversus hec rursum obstrepi soleat. Nam primo de Scripturis Sacris nobis facere nituntur invidiam. «Ve soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem se», et «melius est duos simul esse quam unum, habent enim emolumentum societatis sue» et que sunt id genus plurima. Quod omnino non dicerent, si quid ego sentiam et quid loquar attenderent. Deinde aristotelicum illud obiciunt, ubi ait vel quod naturaliter sociale animal est homo, vel quod qui aliis non comunicat aut bestia est aut deus; quasi ego vel odium indicam, vel societatem omnium hominum interdicam, vel anceps sit electio quid esse malim an bestia an deus, hoc est bestialis homo an divinus vir. Ciceronianum preterea nobis illud immurmurant ubi, non a necessitate, quod quibusdam visum esset, sed a natura profectam hominum societatem non semel disseruisse contentus, rei huius argumentum attulit: optimum quenque licet omnibus copiis suffultum et omnis necessitatis expertem, tamen et solitudinem fugiturum et sotium studii quesiturum. Quibus satis, ut arbitror, libro superiore responsum est. Nam nec ego, nisi in hoc michi plene cum Tullio conveniret, solitudinis ac studii sotium, imo vel sotios, et querendos dicerem et colendos. Et hec igitur, et que ad obviandum nobis similia trahi solent, teneo: et deserta solitudine Afratem, cuius supra meminimus, et Iulianum illum famosissimum heremitam Antiochiam et famosiorem Antonium Alexandriam urbesque alias petiisse non sum nescius; verum id non motu proprio seu levi qualibet ex causa, sed pro gravi necessitate summoque fidei discrimine gestum novi. Sic enim scriptum est; sciebant illi sacratissimi viri quid tempori unicuique congrueret, et quando opus esset frui quiete, quando necessarium solitudini preponere civitates. Iam id prope ridiculum, quod premissis accumulant, quodque presenti michi sepius obiectum scio. Quis enim fiet, inquiunt, si passim omnibus persuadere potueris quod intendis? Aut quis tandem in urbibus residebit? Vide ergo ne contra rem publicam loquaris. Quibus plane res ipsa respondeat; siquidem omnes inde migraverint, certam esse mutande sententie rationem: solitudines deserendas, que iam solitudines non erunt, eoque protinus redeundum unde omnis tedii pater, inquies popellus, abscesserit. Sed bene habet; non hi sunt hominum mores neque tam patulas vulgus aut tam faciles honestis consiliis aures prebet; paucis utinam persuaserim. Nec vero par est omnibus unam vitam et presertim solitariam suadere, nec ego loquor omnibus, sed tibi, sed michi et his paucis quibus hec rara conveniunt. Nobis certe, si non vulgi voces sed naturam nostram sequimur, nichil est aptius.

Linquamus urbem non redeundi animo, ne posita ad aratrum manu respiciamus retro; sed precemur potius ne unquam ad ingratum deque omnibus bonis male meritum populum revertamur. Quod fecisse Lentulus traditur, is qui, sub obtentu profectionis honeste, eternum exilium elegit, quem ut imitari vellemus, etsi non quietis amor, at saltem turbe odium persuasisse debuerat. Quanquam non desit exemplum minus notum, sed devotum magis, Cronii Fenicis monachi, qui solitudinem ingressus oravit ne unquam inde discederet, multaque perseverantia sibi prestitit ne irrite preces essene. Extirpande solicitudinum cause sunt, frangendique qui nos tenent unci, rumpendusque pons a tergo, nequa fuge vel reditus spes supersit. Dicam enim tibi non quod Palladius, exemplorum talium historicus, dixisse sibi Iohannem scribit Egiptium heremitam illum, cuius supra mentio est habita. «Epyscopus» enim inquit «es futurus plurimumque tribulationum habiturus es ac laborum; si igitur ista vis fugere, noli relinquere solitudines nostras. Nullus enim te in desertis degentem locis epyscopum faciet». Hec Palladio Iohannes. Ego autem tibi de epyscopatu nichil; iam enim es quod ille cavendum premonebat, nec iam tibi possibile est epyscopum non fuisse, ad quem statum ante annos matura te virtus evexit. Sed quid huic proximum est dicam. Epyscopatus enim tuus talis est, in quo et honore summis, in libertate mediocribus atque infimis par sis; quodsi maioris epyscopii pondus times, solitudines nostras ama, et si laborum immortalium nexibus vis absolvi, hanc requiem quere. Ut enim, a militie labore rediens, ait romanus ille centurio, «Hic optime manebimus»; quod si, fortuito prolatum, ad omen tanti imperii tractum est, ex proposito dictum non spernatur. Surge, veni, propera: linquamus urbem mercatoribus, advocatis, prosenetis, feneratoribus, publicanis, tabellionibus, medicis, unguentariis, lanionibus, cocis, pistoribus atque fartoribus, alchimistis, fullonibus, fabris, textoribus, architectis, statuariis, pictoribus, mimis, saltatoribus, cytharedis, circulatoribus, lenonibus, furibus, hospitibus, circumscriptoribus, maleficis, adulteris, parasitis ac scurris edacibus, odorem fori vigili nare captantibus, quibus ea felicitas una est, illi inhiant; nullus autem nidor in montibus, et solitis ac placitis caruisse supplicium. Sine illos: non sunt nostri generis. Permitte divitibus nummos suos numerare et in hoc arismetice presidio uti; nos divitias nostras sine studio, sine arte numerabimus. Nichil est quod illis invideamus, nisi nunc etiam, quod absit, pueri sumus, quos ficta adumbrata suspendant. Demi faleras equis venalibus vetus est cautela; nemo sanus puellam deformem, quod bene vestita esset, in coniugium optavit; nos si faleras, imo larvas, his purpuratis felicibus detrahamus, clare videbimus esse miserrimos; suas sibi divitias habeant, suos mores, suas voluptates. Nempe quas eternas vellent divitie abibunt, et quas manu retrahunt voluptates fugient; at quibus caruisse cupient mores stabunt et comitabuntur invitos. Cunta hec, que illos vulgo mirabiles ostendunt, momento temporis evanescent; sub imperio fortune vivunt; si illa pepercerit, mors non parcet. Qui preciosissima rerum habent, si tamen dicendi sunt habere quibus serviunt, ipsi mox a vilissimis habebuntur. «Et a quibus?» inquies. Habebit divitias ingratus heres et forsan hostis invisus, corpora vermes et upupe, Tartarus animas, nomen oblivio sempiterna. Contra, quamvis pauper hic fuerit, in memoria eterna erit iustus. Non nos igitur ad emulationem provocet falsa prosperitas, vera miseria; sequestrentur a nobis molles et enervati divites. Illis therme, fornices, atria, popine; nobis silve, montes, prata, fontes placeant. Illi carnis desideria et lucrum undecunque veniens; nos studia liberalia et honesta sectemur. Et siquid mechanicum miscere iuvat, sit agricultura venatioque. Cui quamvis inesse clamosum aliquid et nostro proposito dissonum videatur, vetusque sit verbum in venando multam verborum esse iacturam, venationem tamen et meditationi et studiis oportunam magnis quibusdam ingeniis visam scio, propter solitudinem scilicet et nemorum latebras silentiumque retia ipsa servantium. Quod tum maxime verum fiet, dum preter numerum, hoc est non venator sed spectator, in silvam eas, abiturus ex commodo sine ullo venantium commeatu. Ea forte vel clericis, precipue inter silvas agentibus, permissa licentia est nec huius generis interdicta venatio, rara quidem et modesta et exercitio corporis indulta non luxui, queque illi cognate sunt piscatio aucupiumque. He sunt ruris artes. Denique illi semper pendeant ac volvantur, nos ad petram pressis vestigiis insistamus; illi semper hereant, nos aliquando progrediamur; illi semper dubii consultent, nos iantandem salutare consilium exequamur. Postremo illi mundum fugientem amplexentur teneantque si possunt; nos Dominum et queramus dum inveniri potest et invocemus dum prope est, quin et, dum corpora nostra peregrinantur ab urbibus, peregrinentur a corporibus animi, premittamus illos ad celum, cum tempus advenerit (quod philosophi non sperarunt) et corporibus secuturi.

En quo impetus calamum tulit, quam multa diximus de re parva, ut vulgus existimat, ut ego sentio permaxima, et michi equidem tam iucunda, ut cum in hoc corporeo carcere diu vinctum me fuisse meminerim, vixisse non amplius michi videar nisi quam diu solus et otiosus vixi. Quanquam... (o si usurpare audeam preclarum illud singularis et egregii ducis dictum, nec importune detur insolentie gloriandi par in tanta imparitate licentia!) ego quoque non modo nunquam minus otiosus quam cum otiosus, minus ve solus quam cum solus, sed semper otiosus nisi dum otiosus, semper solus nisi dum solus fui. Etsi non sim dubius, quod sepe iam dixi, magno strepitu populum his omnibus occursurum; sed veritas intrepida et invicta est, nec vanos horret strepitus, ut descriptor generosi cornipedis Maro ait:

illi ardua cervix
argutumque caput.

Cuius quidem non assertor adhuc magis audax, quam solicitus inquisitor sim. Ad quam licet enim studio semper aspirem, vereor tamen nequando michi vel illius latebre, vel mee cure, vel tarditas quedam obstet ingenii, ut sepe res querens opinionibus implicer. Hec ergo non diffinitor, sed scrutator vestigatorque tractaverim. Nam et diffinire sapientis est proprium, et ego nec sapiens nec proximus sapienti; sed, ut Ciceronis verbo utar, «magnus sum opinator». Contra autem paucos quibus loquor, affuturos scio preter numerum superiores rebus omnibus atque victores. Ego iam hinc iudicii tui arram teneo; satis est. Quid alii iudicent, pro se quisque viderit, dum vagas fluctuantesque sententias nulla necessitas ad verum cogit. Certe cum evenerit inevitabilis dies et urgere animam hinc ceperit ineluctabilis mortis hora, quando non in porticibus aut compitis populi digito monstratum esse, non regem aut pontificem fuisse, non pecunia, non gratia, non delitiis affluxisse, sed caste, sed pie, sed innocenter vixisse profuerit; tunc, ut spero, fatebitur qui nunc negat, tranquillum hoc saltem fuisse consilium. Itaque tantus ardor, tantus materie amor est, ut cum multa dixerim, plura se offerant; sed studio consulendum est. Putabam enim epystolam scribere; librum scripsi. Quem divisurus non fueram, quo scilicet solitarie vite solitarius liber esset, nisi quia in mentem rediit eam me solitudinem laudasse, non que unum etiam sed que turbas fugit. Simul illa me cogitatio proposito emovit, ut honustum fessumque vie medio lectorem partitio relevaret: unum igitur in duos secui. Dulce autem michi fuit, preter morem veterum quos in multis sequi soleo, his qualibuscunque literulis meis sepe sacrum et gloriosum Cristi nomen inserere; quod si fecissent prisci illi nostrorum ingeniorum duces et eloquio humano vim scintillarum celestium miscuissent, delectant fateor, sed multo amplius delectarent. Nunc mulcet eloquentie prima frons clara verborum luce, sed sententiarum veris orba luminibus, cum diu aures delinierit, neque quietat animum nec perducit ad illam supremam stabilemque dulcedinem ac pacem intellectus ad quam, quod insensati et superbi homines contemnunt, nisi per ipsam Cristi humilitatem non est aditus. Hec tibi autem sic affecto animo dictavi, ut omnis impulsarum vento frondium fragor et omnis circa nascentium sonitus aquarum hoc unum dicere viderentur: bene suades, recte consulis, verum dicis.


previous section
no next