no previous
next section

[Dedica]

Iohannes Boccaccius de Certaldo mulieri clarissime Andree de Acciarolis de Florentia Alteville comitisse.


Pridie, mulierum egregia, paululum ab inerti vulgo semotus et a ceteris fere solutus curis, in eximiam muliebris sexus laudem ac amicorum solatium, potius quam in magnum rei publice commodum, libellum scripsi.

Verum, dum mecum animo versarem cui nam illum primum transmicterem, ne penes me marceret ocio et ut, alieno fultus favore, securior iret in publicum, adverteremque satis non principi viro, sed potius, cum de mulieribus loqueretur, alicui insigni femine destinandum fore, exquirenti digniorem, ante alias venit in mentem ytalicum iubar illud prefulgidum ac singularis, non tantum feminarum, sed regum gloria, Iohanna, serenissima Ierusalem et Sicilie regina. Cuius pensatis, tam inclite prosapie et avorum fulgoribus, quam novis a se forti pectore quesitis laudibus, in desiderium mictendi illum humilem devotumque ante solium sue celsitudinis incidi.

Tandem, quia adeo ingens regius fulgor est et opusculi tenuis et fere semisopita favillula, timens ne a potiori lumine minor omnino fugaretur in tenebras, sensim retraxi consilium; et, nova indagine multis aliis perquisitis, ad extremum ab illustri regina in te votum deflexi meum; nec iamerito. Nam, dum mites ac celebres mores tuos, dum honestatem eximiam, summum matronarum decus, dumque verborum elegantiam mente revolverem, et cum his animi tui generositatem et ingenii vires, quibus longe femineas excedis, adverterem videremque quod sexui <in>firmiori natura detraxerit, id tuo pectori Deus sua liberalitate miris virtutibus superinfuserit atque suppleverit, et eo, quo insignita es nomine, designari voluerit — cum andres Greci quod latine dicimus homines nuncupent — te equiparandam probissimis quibuscunque, etiam vetustissimis, arbitratus sum. Et ideo, cum tempestate nostra multis atque splendidis facinoribus agentibus clarissimum vetustatis specimen sis, tanquam benemerito tuo fulgori huius libelli tituli munus adiecisse velim, existimans non minus apud posteros tuo nomini addidisse decoris quam fecerit, olim Montisodorisii et nunc Alteville comitatus, quibus te Fortuna fecit illustrem.

Ad te igitur micto et tuo nomini dedico quod hactenus a me de mulieribus claris scriptum est; precorque, inclita mulier, per sanctum pudicitie nomen, quo inter mortales plurimum emines, grato animo munusculum scolastici hominis suscipias; et, si michi aliquid creditura es, aliquando legas suadeo; suis quippe suffragiis tuis blandietur ociis, dum feminea virtute et historiarum lepiditate letaberis. Nec incassum, arbitror, agitabitur lectio si, facinorum preteritarum mulierum emula, egregium animum tuum concitabis in melius. Et esto non nunquam lasciva comperias immixta sacris — quod ut facerem recitandorum coegit oportunitas — ne omiseris vel horrescas; quin imo perseverans, uti viridarium intrans, eburneas manus, semotis spinarum aculeis, extendis in florem, sic, obscenis sepositis, collige laudanda; et quotiens in gentili muliere quid dignum, christianam religionem professa legeris, quod in te fore non senseris, ruborem mentis excita et te ipsam redargue quod, Christi delinita crismate, honestate aut pudicitia vel virtute supereris ab extera; et, provocato in vires ingenio, quo plurimum vales, non solum ne supereris patiare, sed ut superes quascunque egregia virtute coneris; ut, uti corpore leta iuventute ac florida venustate conspicua es, sic pre ceteris, non tantum coevis tuis, sed priscis etiam, animi integritate prestantior fias: memor non pigmentis ut plereque facitis mulieres — decoranda formositas est, sed exornanda honestate sanctitate et primis operibus; ut, dum eidem qui tribuit gratam feceris, non solum hac in peritura mortalitate inter fulgidas una sis, sed ab eodem gratiarum Largitore, hominem exuens, in claritatem suscipiaris perpetuam.

Preterea si dignum duxeris, mulierum prestantissima, eidem procedendi in medium audaciam prebeas. Ibit quidem, ut reor, tuo emissus auspicio, ab insultibus malignantium tutus; nomenque tuum, cum ceteris illustrium mulierum, per ora virum splendidum deferet, teque tuis cum meritis — cum minime possis ubique efferri presentia — presentibus cognitam faciet, et posteritati servabit eternam. Vale.


no previous
next section