previous section
next section

IV. De Iunone regnorum dea*.

Iuno, Saturni et Opis filia, poetarum carmine et errore gentilium toto orbi pre ceteris mulieribus, gentilitatis infectis labe, celeberrima facta est, in tantum ut nequiverint taciti temporum dentes, cum cuncta corrodant, adeo infame exesisse opus, quin ad etatem usque nostram notissimum eius non evaserit nomen. Verum ex hac potius fortunam egregiam recitare possumus, quam opus aliquod memorabile dictum referre. Fuit enim cum Iove illo cretensi, quem decepti veteres celi finxere deum, eodem edita partu et ab infantia transmissa Samum ibique ad pubertatem usque cum diligentia educata, Iovi demum fratri nupta est; quod per multa secula eiusdem est statua in templo Sami testata. Nam existimantes Samii non modicum sibi posterisque suis afferre glorie quod se penes alta atque desponsata Iuno sit, quam celi reginam arbitrabantur et deam, ne memoria hec dilueretur facile, templum ingens et pre ceteris orbis mirabile construxere numinique dicavere suo et ex marmore pario, in habitu nubentis virginis, eiusdem ymaginem sculpi fecere temploque preposuere suo. Hec tandem regi magno nupta, excrescente eius in dies imperio atque fama longe lateque nomen ipsius efferente, non modicum et ipsa splendoris consecuta est. Sane, postquam poeticis fictionibus et insana antiquorum liberalitate celi regina facta est, que mortalis regina fuerat, Olympi regnis eam divitiisque prefecere nec non et illi coniugalia iura atque parientium auxilia commisere; et alia longe plura, ridenda potius quam credenda. Ex quibus, sic humani generis hoste suadente, multa illi undique constructa sunt templa, altaria plurima, sacerdotes, ludi et sacra, more veteri instituta; et, ut de reliquis taceam, post Samos, celebri veneratione ab Argivis Achaye populis et a Cartaginensibus diu honorata est; et postremo a Veiis Romam delata in Capitolio et in cella Iovis optimi maximi, non aliter quam viro iuncta suo, locata, sub vocabulo Iunonis regine, a Romanis, rerum dominis, cerimoniis multis et diu culta est, etiam postquam in terris comparuit Deus homo.


previous section
next section